|
Quomodo tertio die solemnitate ter repetita, tribus locis et tribus
modis apparuit Christus? In stabulo tribus Magis, prima die; in baptismo
paucis discipulis, secunda die; in convivio pluribus invitatis, tertia
die. Prima apparitio facta est in loco vili, secunda in humili, tertia
in sublimi. Haec apparitio prima facta magis per stellam in oraculo;
secunda discipulis per vocem auditam in propatulo; tertia in conviviis
per vinum factum in miraculo. In loco vili stella visa est sapientibus,
ut sapientium sapientia destruatur. Vox in propatulo audita simplicibus,
ut simplicitas instruatur. Vinum in miraculo mistum anteponitur
dubitantibus, ut infidelitas confundatur. De prima dicitur: Sapientia
hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III). De secunda: Estote
simplices sicut columbae (Matth. X). De tertia: Omne quod non est ex
fide peccatum est (Rom. XIV). Apparuit autem tribus modis: In stabulo
hominis filius; in baptismate Dei Filius et de Spiritu conceptus: quia
dictum est: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII). Et super eum est
Spiritus sancti visus. In convivio vero Deus quia hoc nemo posset facere
nisi esset Deus cum eo. Prima apparitio in humanitate, qua verus homo;
secunda in dignitate qua plus quam homo; tertia in potestate qua
aequalis Deo. Similiter et nos appareamus tribus locis et modis,
incipientes in stabulo, proficientes in baptisimo, perseverantes in
convivio. Adam apparuit, ut jumentum in stabulo: Infixus sum, inquit, in
limo profundi (Psal. LXVIII). Naaman Syrus, et eunuchus Candacis
reginae, in baptismo: Ecce aquam, inquit, Quis prohibet me baptizari
(Act. VIII). Stephanus in convivio. Ecce, inquit, video coelos apertos
(Act. VII). In primo clamat inferius: Sana animam meam, quia peccavi
tibi (Psal. XL). In secundo mundus orat: Amplius lava me, Domine (Psal.
L). In tertio famelicus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie
(Matth. VI). In stabulo curamur ejus livore; in baptismo lavamur ejus
cruore; in convivio inebriabimur ejus odore. De primo dicitur: Livore
ejus sanati sumus (Isa. LIII); de secundo: Abluti estis, sanctificati
estis (I Cor. VI). De tertio: Curremus in odore unguentorum tuorum
(Cant. I). Stabulum est in fetore peccatorum tuorum, baptismus in decore
donorum, convivium in odore meritorum. Similiter tribus modis apparet,
in conscientia, fama, justitia. Conscientia refertur ad stellam, fama ad
vocem auditam. justitia ad vinum propinatum. Stella significat
conscientiam lucidae cogitationis; vox, famam conversationis; vinum,
justitiam gratae operationis. Conscientia latet in occulto, fama volat
in publico, justitia patet in manifesto. De prima dicitur: Gloria nostra
haec est, testimonium conscientiae (II Cor. I). De fama: Luceat lux
vestra, (Matth. V), etc. De tertia: Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam (ibid.). Per conscientiam apparent saeculares populi,
per famam, clerici regulares et monachi; per justitiam, saeculares.
Primi apparent incedentes lento incessu, secundi festino passu, tertii
rapido cursu.
|
|