TIT. VII. De eodem.

In ingressu oraculi fecit duo ostiola de lignis olivarum (III Reg. VI). Haec sunt dilectio Dei et proximi; quia januam vitae non sive dilectione quisquam ingreditur. Haec sunt de lignis olivarum ut operibus misericordiae luceant. In introitu quoque templi duo ostia de lignis abiegnis; unumquodque duplex et seipsum aperiebatur continens. Sicut ingressus oraculi ingressus regni vocat; sic ingressus templi primordia conversionis quo Ecclesiam intramus. Iste ad fidem, ille ad spem. Ista sunt dilectio Dei et proximi quae se continent: et una non est sine altera. Et unumquodque duplex propter fidei operationem: quod non sunt ostiola oraculi quia in ea videbimus quae credimus, et nullo labore indigebimus ubi laborum praemia recipiemus. In parietibus et ostiis sculpsit cherubim, palmas et anaglypha et varias picturas. Cherubim facit quando in eis puritatem angelicae castitatis docet imitari; palmas, cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, picturas varias quasi de pariete proeminentes, cum multifarias virtutum operationes ex eis imminentes tribuit. Verbi gratia, misericordiae viscera, humilitatem et patientiam, etc. Et notandum quod de lapidibus foris dolatis aedificata est domus; quia dum aedificaretur domus, non est auditus malleus neque securis in domo. Hic enim tundimur adversitatibus et disciplinis exercemur; ut illic locis juxta meritum congruis castigatione cessante disponamur, imo spiritu impleti Deo copulemur. Notandum praeterea quod ingredi volentibus templum primo in atrio inveniebatur mare, id est lavacrum ad lavandum. Ex quo a duodecim bobus fundebatur aqua. Inde in eodem atrio in ingressum templi erat altare in quo immolabantur carnes. In templo autem juxta ostium oraculi altare aureum in quo adolebatur thymiama. In oraculo autem post velum erat arca sub alis cherubim. In his notatur ut qui vult Sancta sanctorum intrare, id est coelum, ubi est Christus, et angelorum gloriam: prius se lavet per poenitentiam et in altare holocaustorum mortificet carnem, et proficiens in altari thymiamatis, praemittat perfectionis opera, postque mereatur ad Sancta sanctorum ingressum.