|
Salomon in basibus luteris, in templo imaginem cherubim leonis et bovis
fecit depingi (III Reg. VII). Bases in templo summi sacerdotes in
Ecclesia, qui sollicitudem regiminis accipiunt, quasi bases separatae,
ut onus portent. Cherubim plenitudo est scientiae: quae bene basibus
imprimitur, quoniam decet ut summi sacerdotes plenitudine scientiae
repleantur. Per leonem terror veritatis; per bovem patientia
mansuetudinis. Igitur in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine
leonibus imprimuntur, quia in sacerdotibus debet esse mansuetudo et ira,
ut in furore sciant iram temperare, et in mansuetudine excitare.
|
|