|
Cereus est Christus. Tria namque in cereo sunt: cera, lignum, ignis.
Cera mirabiliter non coitu, sed ex diversa florum amoenitate colligitur.
Haec circumponitur ligno. Lignum vero igne accenditur ut luceat. Cera
ergo carnem illam significat, quae opera Spiritus sancti sine coitu
concepta est de Virgine; lignum cera indutum est, anima Christi carne
vestita. Ignis quo lucet est ipsa divinitas. Vel cereus est fides et
operatio. Nam cereus lumen habet, et cera fit apum magno labore, in quo
operatio notatur. Lumen est ipsa fides, quae operationem illuminat. Haec
duo debemus Christo puero offerre, ut ipse, verum lumen ortum ad
illuminationem gentium, accendat in nobis lumen fidei, et seipso lumine
bonum nobis datum opus aeterna mercede remuneretur.
|
|