|
Quia, fratres, largiente Domino de vana conversatione hujus saeculi per
desiderium sanctum conversi estis, et ad ipsum qui fecit vos tota mentis
intentione ac voto redire disponitis, oportet vos nunc ipsam viam
discere per quam possitis ad illum quem quaeritis pervenire. Ipse est
enim vera et sempiterna vita, extra quem sicut nemo vivere potest, ita
quicunque in ipso et cum ipso vivit, beatus est. Si igitur Deum
quaeritis (imo quia quaeritis) veram profecto ac perpetuam beatitudinem
habere desideratis. Ad beatitudinem autem nemo venire potest nisi per
virtutem, et virtus non alio modo veraciter apprehenditur, nisi
disciplina virtutis non negligenter custodiatur. Usus enim disciplinae
ad virtutem animum dirigit, virtus autem ad beatitudinem perducit. Ac
per hoc exercitium disciplinae esse debet vestra inchoatio, virtus
perfectio, praemium virtutis aeterna beatitudo. Haec est, fratres, via,
et ista est patria, per quam currimus et ad quam pervenire desideramus.
Hanc viam et hanc patriam Psalmista viderat cum dicebat:
|
“Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII).”
|
|
Hanc viam et hanc patriam viderat cum dicebat:
|
“Disciplina tua correxit me in finem (Psal. XVII).”
|
|
Disciplina namque Dei in finem corrigit, quia plene et perfecte hominem
reformans, per virtutem ad beatitudinem perducit. Hanc viam et hanc
patriam tunc etiam viderat cum dicebat:
|
“Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me (Psal. CXVIII).”
|
|
Consideravit namque quod per bonitatem venitur ad beatitudinem, atque
ideo bonitatem doceri se petit, quia per hanc ad illam pertingere
concupivit. Sed quia rursum vidit quod ad bonitatem obtinendam
disciplina necessaria esset; adjunxit et dixit:
Paratus enim erat disciplinam servare, et non solum ad illam servandam
spontaneum se obtulit, sed ut illam quoque accipere mereretur,
supplicavit. Postremo quia vidit neminem servare posse disciplinam boni
operis, qui non habeat scientiam vere discretionis, hanc quoque sibi
dari quasi quoddam fundamentum et principium sanctae conversationis
postulavit.
|
“Bonitatem, inquit, et disciplinam, et scientiam doce me.”
|
|
Et ut se idoneum ad haec discenda ostenderet, novissime secutus
adjunxit:
|
“Quia mandatis tuis credidi (ibid.),”
|
|
ac si diceret: Deo. Ideo docere me debes qualiter tibi servire debeo,
quia praeceptis tuis jam per contumaciam non resisto; credo bonum esse
quod praecipis, credo verum esse quod promittis; acquievi jam propter te
mea relinquere, et idcirco quaeso per te merear tua bona obtinere,
|
“quia mandatis tuis credidi.”
|
|
Sic et vos fratres gratia Dei jam credidistis mandatis ejus, reliquistis
vestra propter ipsum, quaerite nunc sua ab ipso ut mereamini per sua
venire ad ipsum. Credidistis mandatis ejus dicentis:
|
“Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et veni, sequere
me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX).”
|
|
Fecistis quod praecepit, speratis quod promisit, petite nunc ab ipso
quod ad id obtinendum expedit. Nullus jam carnalis affectus a
percipienda gratia ejus vos impedit, reliquistis patrem et matrem,
fratres et sorores, cognatos et affines, et praecinxistis vos ad
currendam viam ejus. Nihil jam amori illius praeponitis, illum solum
quaeritis pro quo lucrificando omnia hujus mundi blandimenta quasi
absinthium amara, et omnem gloriam atque decorem quasi stercora
reputatis. Intrate viam ejus, et currite ad ipsum, tanto citius requiem
habebitis, quanto citius ad eum pervenietis. Via ad ipsum sunt scientia,
disciplina, bonitas; per scientiam itur ad disciplinam, per disciplinam
itur ad bonitatem, per bonitatem itur ad beatitudinem. Hoc est propter
quod vobiscum loqui coepimus, ut quantum Dominus dederit, de hac via qua
ad ipsum itur vos instruamus.
|
|