|
Restat hoc novissimum et maxime fortassis prae caeteris necessarium, ut
videlicet homo in omnibus operibus suis sit circumspectus et providus,
quotidiana discussione cogitationes, locutiones pariter et facta sua
apud semetipsum examinet. Sapientes quippe semper agendo discunt, et per
exercitium bonorum operum quotidianis profectibus in majorem virtutis
agnitionem excrescunt. Per experientiam namque eorum quae faciunt, ad ea
quae postmodum agenda erunt, cautiores fiunt. Videt enim quod saepe opus
quod bona intentione inchoari creditur, tanto citius hominem in
deceptionis laqueum praecipitat, quanto de intentionis suae principio
securus finem actionis minus observat, et imprudens quasi via plana ad
foveam currit, quia videt quid faciat, sed quid factum suum sequi
debeat, non attendit. Item non considerat quod nonnunquam evenire solet,
ut affectus animi ita ambiguus sit, ut nisi ex fine operis discernere
non possit homo qualitatem suae intentionis. Si vero diligenter
consideret ad quem finem tendat mentis affectio, tunc jam plane vitium
esse dignoscitur, in quo prius sibi animus falso de virtute
blandiebatur. Et rursum invenitur aliud adhuc esse propter quod
circumspectio homini ubique necessaria est, quoniam ad id etiam quod
bonum est, agendum tanto magis homo peritus efficitur, quanto
diligentius facta sua circumspiciens, seipsum quotidie in proficiendo
superare conatur, cum sollicite attendit quid agat, quid agere debeat,
utrum id quod faciendum est, faciat; utrum quantum et qualiter faciendum
est faciat; utrum bono operi malum aliquod non admisceat; utrum bonum,
quod agit quanta oportet devotione impleat; utrum alterius ut suum bonum
diligat; utrum suum ut alterius malum reprehendat. Per singulos dies
vitam suam ad judicium vocat, mane quando surgere debet considerat quid
egerit per noctem; in vespere quando cubitum vadit, considerat quid
egerit per diem, quantum ad bona agenda solito alacrior, quantum ad mala
vincenda solito constantior. Si quid ex iis quae agenda non erant
praesumpserit, si in aliquo opere suo insidiis inimici supplantatus sit,
qualiter demum per indicium transactae deceptionis futuram illius
fraudem cavere possit, quatenus eum nec superveniens tentatio improvidum
ad malum opus dejiciat, neque indiscretum in bono opere praesens
negligentia fallat. Quisquis cor suum in ejusmodi studio exercet,
existimo quod cito ad illam bonam et salubrem scientiam perveniat, quam,
sicut supra diximus, ad servandam disciplinam et bonitatem psalmista
dari sibi postulabat. Restat igitur nunc ut ea quoque, quae de
disciplina nobis demonstranda sunt, proferamus. Docebimus ergo vos
primum quid sit disciplina, deinde quid valeat, postremo quomodo
observari debeat.
|
|