CAP. X. Quid sit disciplina, et quantum valeat.

Disciplina est conversatio bona et honesta, cui parum est mala non facere, sed studet etiam in iis quae bene agit per cuncta irreprehensibilis apparere. Item disciplina est membrorum omnium motus ordinatus, et dispositio decens in omni habitu et actione. Audistis quid sit disciplina, nunc attendite quam utilis et quam necessaria sit. Disciplina est compes cupiditatis, malorum desideriorum carcer, frenum lasciviae, elationis jugum, vinculum iracundiae, quae domat intemperantiam, levitatem ligat, et omnes inordinatos motus mentis atque illicitos appetitus suffocat. Sicut enim de inconstantia mentis nascitur inordinata motio corporis, ita quoque dum corpus per disciplinam stringitur, animus ad constantiam solidatur. Et paulatim intrinsecus mens ad quietem componitur, cum per disciplinae custodiam mali motus ejus foras fluere non sinuntur. Integritas ergo virtutis est, quando per internam mentis custodiam ordinate reguntur membra corporis. Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius corporis membra. Sed qui statum mentis perdit, subsequenter foras in inconstantiam motionis defluit, atque exteriori mobilitate indicat quod nulla interius radice subsistat. Unde per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat (Prov. VI). Propterea enim hunc talem (quem de indisciplina et discordia pariter notare voluit) prius apostatam nominavit, quia nisi prius intus a conspectu Conditoris aversione mentis caderet, foris postmodum ad inconstantiam et seminanda jurgia non veniret. Liganda ergo sunt foris per disciplinam membra corporis, ut intrinsecus solidetur status mentis, quatenus dum undique exterior custodia interiori mobilitati coercendae opponitur, tandem mens ad pacem in semetipsa colligatur. Omnium namque vitiorum motus disciplina coercet, et quantum mala desideria foris coercendo comprimit, tantum per eam bonum desiderium interius convalescit. Paulatimque eadem virtutis forma per consuetudinem menti imprimitur, quae foris per disciplinam in habitu corporis conservatur. Ecce vidimus quantum valeat disciplina, nunc qualiter custodiri debeat consideremus. Quatuor sunt praecipue in quibus servanda est disciplina, in habitu, in gestu, in locutione, in mensa, id est comestione.