CAP. XI. De disciplina servanda in habitu.

In habitu quinque modis disciplina custoditur, in genere et qualitate, in colore et formatione et coaptatione vestimentorum. In genere, scilicet ne sint vestimenta nostra nimis pretiosa. In qualitate, ne nimis sint subtilia vel mollia. In colore, ne nimis sint nitida, sive quolibet alio modo supra quam proposito religiosae conversationis expetit fuscata. In formatione, ut sint decenter et religiose composita, et humilitatis signum habentia, id est non nimis magna aut dependentia, aut fluxa, nec nimis stricta, sive quolibet alio modo secundum saeculi vanitatem detorta. Coaptatio ad modum portandi pertinet, nam sunt quidam stulti qui stultis placere cupientes, quodam artificio vestimenta sua circa se componunt. Alii vero majori scurrilitate ridiculose transvertunt, alii autem ut pompam de se faciant, explicant ea, et quantum possunt, latius distendunt. Alii temere corrugata in unum colligunt, alii contorquentes et complectentes involvunt. Alii toto conamine stringentes et findentes ea, omnia corporis sui lineamenta, inverecundissima quadam turpitudine aspicientibus numeranda exponunt. Alii jactando et ventilando pannos suos, levitatem mentis suae ex ipsa habitus sui mobilitate ostendunt. Alii incedentes sinuoso syrmate terram verrunt et limbis dependentibus, imo retro consequentibus caudis in similitudinem vulpium vestigia sua obducunt. Bene profecto, ut postquam pertransierint, pereat memoria illorum, ne sint amplius in recordatione in terra viventium. Qui ut ostendant de numero illorum se esse, de quibus Psalmista dicit: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I), quacunque perrexerint, quasi turbo tempestatis pulverem concitant, et ipsi filii tenebrarum illud lumen foris oculis hominum subtrahunt, quod intus caecata mente perdiderunt. Est tamen in quo de eis etiam in praesenti vita vindictam capimus, quia iisdem suis pannis quibus nebulam pulveris luminibus nostris injiciunt, ad complanandam viam pedibus nostris, lutum platearum abstergunt. Quid amplius dicam? Taedet me omnia vanitatis ostentamenta numerare, in quibus stulti et vecordes, mulieribus, imo meretricibus studia sua auferunt, et tanto dedecore quanta superstitione cum habitu pene sexum mutaverunt. Alii sunt mille modi quibus homines vanissimi et superstitiosissimi spectaculum de se intuentibus praebere concupiscunt. Sed haec omnia servus Dei magna debet constantia despicere, cum videat nullos nisi stultos et irrisione dignissimos studiis talibus deservire. Haec enim omnia verae religioni contrariae sunt et omnes qui studium et curam his adhibeant, quantum a religione alieni sint, patenter ostendunt. Sed gratia Dei omnes qui modo in religione constituti talibus student, et per haec hominibus placere cupiunt, omnibus hominibus magis viles et contemptibiles fiunt. Et econverso qui haec propter Deum despiciunt non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus chariores et honorabiliores existunt. Eant ergo nunc miseri et stulti ac omnis honestatis ignari, eant et comant pannos suos, qui non intelligunt quam juste in viris religiosam vitam professis cultus pretiosarum vestium reprehenditur, qui per apostolum Paulum etiam feminis prohibetur, non, inquit, in veste pretiosa (I Tim. II). Videant ergo quanta non dico reprehensione sed confusione, imo potius quanta damnatione digni sunt, qui in propositio religionis, cultui pretiosarum vestium student, quia dives ille qui in Evangelio purpura et bysso induitur, postea in tormentis inferni aeternaliter cruciandus sepelitur (Luc. XVI). Quid autem in purpura nisi color et pretium, et. quid in bysso nisi mollities reprehenditur? Cum ergo carni suae et in purpura decorem, et in bysso mollitiem adhibuisse dicitur, procul dubio superbus simul et luxuriosus fuisse comprobatur. Qui ergo corpori suo prius illicite fomenta vitiorum exhibuit, jure postmodum hoc cruciandum flamma tormentorum accepit. Et tamen dives iste nondum propriis rebus abrenuntiaverat, sed quia in iis quae possidebat temperantiam servare noluit, post illicitum usum rerum temporalium ad poenam sempiternam pervenit. Si igitur ille quia propriis abusus est tantam damnationem meruit, quid putamus isti facient, qui propria non habentes alienam eleemosynam cultui suae elationis impendere non pertimescunt? Vae eis quia ipsi (sicut per prophetam dicitur) peccata populi comedunt (Ose. IV), et victimas in profundum declinant (Ose. V), quia quod alii pro redemptione animarum suarum offerunt, hoc ipsi accipientes per illicitum usum ad damnationem animarum suarum convertunt. Vae coronae superbiae Ephraim et flori decidenti (Isa. XXVIII), quia omnis caro fenum et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum et cecidit flos, quia spiritus iracundiae Domini exsufflavit in illud. Exsiccatum est fenum et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL). Quid igitur superbit cinis et pulvis (Eccl. X), fumus evanescens et vapor ad modicum parens? (Jacob. IV). Quid est homo nisi putredo, et filius hominis nisi vermis? Vermis ipse, et vermis haereditas ejus, haereditabit enim homo vermes, bestias, serpentes (Eccl. X). Quantumcunque excolatur et ornetur, quid est aliud caro quam caro? Quid igitur prodest in habitu qui foris ad tempus adhaeret, gloriam quaerere, et corruptionis putredinem, quae in nobis est et semper permanet, non considerare? Propterea debent amatores religionis opere demonstrare quantum ipsi terrena despiciant, nec carnem quae moritura est cultu superstitioso excolere, sed pompae indumentorum, morum ornamenta anteferre. Vestimenta plus vilia quam pretiosa, plus grossa quam subtilia, plus aspera quam mollia, plus fusca quam nitida, plus neglecte quam accurate composita vel adaptata amare, quatenus si non possint in vestimentis suis per omnia commoditatem abscindere, nunquam tamen praesumant eis uti ad ostentationem. Poterant haec fortassis benevolis ad eruditionem modestiae et humilitatis sufficere, sed scio duros et rebelles animos, nisi ad haec mordacioribus lupatis frenati fuerint, non facile a via pristini erroris declinare. Quos quidem oportet in cunctis observationibus usque ad unguem stringere, et ut nullus deviandi locus tergiversationi relinquatur, ad singula vestigia determinatis praeceptionibus obligare.