CAP. XII. De disciplina servanda in gestu.

Gestus est motus et figuratio membrorum corporis, ad omnem agendi et habendi modum; hic sex modis reprehensibilis invenitur, scilicet, si est aut mollis, aut dissolutus, aut tardus, aut citatus, aut procax, aut turbidus. Mollis significat lasciviam, dissolutus negligentiam, tardus pigritiam, citatus inconstantiam, procax superbiam, turbidus iracundiam. Nam quod inordinati motus corporis, corruptionem et dissolutionem indicent mentis superius jam demonstratum est; ubi Salomonis testimonio virum apostatam exterioribus indiciis aversionem animi sui promentem ostendimus. Ait enim: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur (Prov. VI), quia videlicet cum mens interius a custodia sui solvitur, membra foris ad omnem actum inordinate commoventur. Et velut corpus paralytici modum quidem habet, sed officia membrorum in suis actionibus servare non valet, sic iste impatientia quidem et fluctuatione mentis ad quaelibet praeceps impellitur, sed in omnibus quae agit nullo rationis moderamine gubernatur. Sed sciendum est quod in his vitiosis gestibus quidam inter se similes quodammodo esse videntur, et quemadmodum vitia de quibus nascuntur, inter se non multum discrepant, ita ipsi quoque motus exteriores quamdam inter se concordiam perversitatis observant; sicut similes sunt gestus mollis et procax, dissolutus et tardus, citatus et turbidus, quia et vitia ipsa inter se similia sunt, sicut et lascivia, et jactantia, negligentia et pigritia, inquietudo et impatientia. Propterea omnes isti inordinati gestus, quia de interioribus animae prodeunt corruptionibus, in multis Scripturarum locis graviter argui et reprehendi, inveniuntur; quae, etsi per singula enumerare non possumus, ne tamen pro nihilo rem in tantum exaggerare videamur, quaedam ex his exempli causa revolvemus. De molli et procaci gestu lasciviam et arrogantem animam Dominus per Isaim prophetam arguit, dicens: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, mole farinam, denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina (Isa. XLVII). Et post pauca: Sede, tace, intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum (ibid.). Quae ergo descendere praecipitur, de procaci gestu et typo arrogantiae increpatur. Unde et bene subjungitur, non est solium filiae Chaldaeorum; quia saepe homo apud alios tanto magis despectus habetur, quanto magis apud seipsum per tumorem arrogantiae extollitur, ut impleatur illa sententia Veritatis qua dicitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). De quo adhuc subinfertur cum dicitur: Sede, tace, intra tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum (Isa. XLVII). Magna etenim tunc hominem confusio sequitur, quando se ab aliis despici videt, etiam pro eo in quo ipse gloriatur. Sed quia lascivia et mollities amica est procacibus et superbis, increpata arrogantia, lasciviam etiam arguit cum subjungit: Tolle molam, mole farinam, denuda turpitudinem, discooperi humerum, revela crura, transi flumina, quia ultra non vocaberis mollis et tenera (ibid.). Quam sit ergo odibilis apud Deum lascivia et procacitas, ex hoc patenter ostenditur, quod Scriptura tam districta animadversione et dejectionem arrogantibus, et asperitatem mollibus superventuram comminatur. Hinc est rursum quod per eumdem Isaiam contra lascivos et procaces dicitur: Haec dicit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant et plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion (Isa. III). Ambulabant extento collo et nutibus oculorum, hic notatur arrogantia. Ibant et plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, hic notatur lascivia. Sequitur: Decalvabit Dominus filiarum Sion, haec est poena arrogantium. Et Dominus crinem earum nudabit, haec est poena lasciviorum. Et quia haec vitia luxus pretiosarum vestium sequi solet, poena quoque ejus subinfertur cum dicitur: In die illa auferet Dominus ornatum calceamentorum et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoria, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et pallia, linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra; et erit pro suavi odore, fetor; et pro zona, funiculus; et pro crispanti crine, calvitium; et pro fascia pectorali, cilicium (ibid.). Ecce quam diligenter omnia vanitatis insignia enumerat, ut haec in quibus homines nullam vel admodum parvam culpam esse putant, quam districte a Deo pensentur, ostendat.

Dissolutum et tardum Salomon arguit dicens: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici disciplinam (Prov. XXIV). Usquequo piger dormis, usquequo de somno non consurgis? (Prov. VI.) Paululum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas, et veniet quasi cursor egestas tua, et mendicitas tua quasi vir armatus (Prov. XXIV). Et rursum: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus et disce prudentiam, quae, cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat aestate cibum sibi, et congregat quod comedat in hieme (Prov. VI). Item de pigro: Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger iis qui miserunt illum (Prov. X). Et de dissoluto: Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet (Prov. XII). Et iterum de pigro: Vult et non vult piger, anima autem operantium impinguabitur (Prov. XIII). Rursum de dissoluto: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII). Item de pigro: Abscondit piger manum suam sub ascella, et laborat si ad os suum applicuerit eam (Prov. XIX). Item: Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quidquam manus ejus operari (Prov. XXI). Et iterum: Dicit piger: Leo est in via, in medio platearum occidendus sum (Prov. XXII). Item: Sicut ostiam in cardine suo, sic piger vertitur in lecto (Prov. XXVI). Et in libro Ecclesiastico de pigro, tardo et dissoluto dicitur: In lapide luteo lapidabitur piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. De stercore boum lapidabitur piger, et omnis qui tetigerit eum, excutiet manus suas (Eccli. XXII). Multa sunt alia si enumerare velim, quae ad increpationem, vel ad irrisionem horum in Scripturis dicuntur, de quibus haec ad exhortationem praesentem vobis dicta sufficere possunt.

Citatus vel inquietus simul et turbidus gestus per Salomonem iterum reprehenduntur, ubi, sicut jam in superiori exemplo demonstravimus, de viro apostata dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum et omni tempore jurgia seminat (Prov. VI). Huic extemplo veniet perditio sua, nec habebit ultra medicinam. Quam sit enim perditioni proximus, ipse sua actione satis demonstrat, qui per inquietudinis vitium in semetipso pacem perdit etiam priusquam foris obsistentem inveniat. Et quo praecipitandus sit patet, si occasionem furoris invenerit, quem nullo turbante exterius sua intus levitas et impatientia ad furorem praecipitem rapit. Unde bene postquam inconstantiae et levitatis signa enumeravit, dicens: Annuit oculis, digito loquitur, terit pede, novissime indicium furoris expressit, dicens: Omni tempore jurgia seminat. Quia, sicut dictum est, primum per levitatis vitium et inquietudinem pax internae tranquillitatis dissolvitur, ac sic deinde agitata mens in foveam furoris praecipitatur. Quamvis enim id ipsum quod dixit, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, tam furoris quam inquietudinis signum sit, tamen hic esse solet ordo perditionis, ut primum homo per inquietudinem, constantiam gravitatis deserat, ac sic tandem usque ad impatientiam furoris erumpat. Habet etiam hic gestus, id est citatus sive inquietus, cum molli ac procaci affinitatem, quia levitas aliquando lasciviam, aliquando impatientiam designat. Inquietus gestus lascivo et procaci concordat, sicut per Salomonem dicitur: De fenestra domus meae per cancellos prospexi, et video parvulos, considero vecordem juvenem, qui transit per plateas juxta angulum, et prope viam domus alienae graditur in obscuro, advesperante die, in noctis tenebris et caligine. Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians, apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur (Prov. VII). Statim eam sequitur quasi bos ad victimam, ductus, et quasi agnus lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus, veluti si avis festinet ad laqueum, et nescit quia de periculo animae illius agitur; viae inferi domus ejus, penetrantes interiora mortis (ibid.). Nemo ergo deinceps putet parum relinquere eos qui contra disciplinam ad turpes motus, et inordina as gesticulationes membra sua inflectunt, quia nunquam Scriptura tam severe istos exteriores corporis motus in nobis reprehenderet, nisi omnis exterioris hominis inhonesta figuratio et motio indecens, ab interiori mentis corruptione manaret. Propterea multum valet disciplina ad coercendos pravos motus animi, quatenus mala desideria dum per custodiam disciplinae stringuntur ne foras effluant, tandem aliquando etiam interius surgere ac moveri omnino desuescant. Quia igitur vitia gesticulationum descripsimus, ordo exigit, ut nunc quis sit in omni gestu modus disciplinae, definiamus, quod etsi fortasse per singula facere non possumus, magis tamen expedit aliquid inde ad eruditionem dicere, quam omnino silere. Primum ergo diligenter observandum est, ut singula membra suum teneant officium, neque usurpent alienum, deinde ut unumquodque suum opus tam decenter ac modeste impleat, quatenus per indisciplinam aspicientium oculos non offendat. Nam in quolibet horum peccetur, dignum reprehensione est, sive scilicet membra inter se actus suos confundant, sive id quod juste agere debent, recte non expleant. Discretio actionum in membris conservanda est, ut scilicet id agat unumquodque membrum ad quod factum est, ut neque loquatur manus, neque os audiat, nec oculus linguae officium assumat. Sunt enim quidam qui nisi buccis patentibus auscultare nesciunt, et quasi per os sensus ad cor influere debeat, palatum ad verba loquentis aperiunt. Alii (quod adhuc pejus est!) in agendo vel audiendo quasi canes sitientes linguam protendunt, et ad singulas actiones velut molam labia torquendo circumducunt. Alii loquentes digitum extendunt, supercilia erigunt, et oculos in orbem rotantes, aut profunda quadam consideratione defigentes, cujusdam intrinsecus magnificentiae conatus ostendunt. Alii caput jactant, comam excutiunt, vestimenta adaptando componunt, et latera cubitando, pedesque extendendo ridiculam satis ostentationis formam fingunt. Alii quasi ambae aures ad audiendum factae non sint, alteram tantum collo detorto voci venienti opponunt. Alii typum nescio quem figurantes, oculorum inter videndum alterum claudunt, alterum aperiunt. Alii majori ridiculo dimidiato ore loquuntur. Sunt praeterea mille larvae, mille subsannationes et corrugationes narium, mille valgia et contortiones labiorum, quae pulchritudinem faciei et decorem disciplinae deformant. Est enim facies, disciplinae, speculum, cui tanto major custodia adhibenda est, quanto minus si quid in ea peccatum fuerit, celari potest. Temperanda est igitur facies et mortificanda in gestu suo, ita ut nec proterve exasperetur, nec molliter dissolvatur, sed semper habeat et rigidam dulcedinem, et dulcem rigorem. Alii navigant brachiis incedentes, et duplici quodam monstro, uno et eodem tempore pedibus deorsum in terra ambulant, et lacertis sursum in aere volant. Quod est quaeso monstrum hoc, quod simul in se fingit et hominis incessum, et navis remigium, et avis volatum? Libet in hoc, poeticae illius subsannationis elogio proclamare:

Humano capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne.

(HORAT. in Arte poet. v. 1-5).

Certe tale mihi videtur hoc portentosae figurationis schema:

. . . Cujus velut aegri somnia vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae.

(Ibid. v. 7-10). Sed ne forte satiram potius quam doctrinam edere videamur (cum plurima adhuc enumeranda supersint) modestiae hic quoque oblivisci non debemus. Etiam sic fortassis negligentibus et indisciplinatis quantum ipsi in his erubescere debeant, melius silendo ostendemus. Scire tamen debent unum esse vitium quod prius intrinsecus statum mentis dissipat, ac postmodum extrinsecus in membris ordinem actionis perturbat, sicut jam saepius memorato Salomonis testimonio comprobatum est, ubi in apostata homine prius quidem mentis aversio atque defluxio praecessisse dicitur, ac postmodum confusio atque perturbatio actionis subsecuta memoratur. In eo enim quod dicitur: Homo apostata vir inutilis (Prov. VI), notatur defluxio mentis, in eo autem quod dicitur, graditur ore perverso, terit pede, annuit oculus, digito loquitur (ibid.), demonstratur confusio actionis. Hinc etiam est illud quod dicitur in libro Ecclesiastici Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo (Eccl. XIX). Quia videlicet per illud, quod foris sive bene sive male agitur, interior animi qualitas intuentium oculis patenter indicatur. Et idcirco oportet ut ad hanc perturbationem sedandam custodia disciplinae opponatur, quae unumquodque membrum ad suum officium restringat, quatenus dum alterum membrum operatur, alterum aut omnino quietum maneat, aut si forte ejus opera illi necessaria esse cognoscitur, suo motu ad cooperandum illi decenter et ordinate moveatur. Ita ut nihil confuse, nihil praeposterum in membris corporis agatur, sed ut sciat utrumquodque in quo alteri debeat succurrere, et in quo dum aliud movetur, se debeat quietum custodire. Est enim quasi quaedam respublica corpus humanum, in quo singulis membris sua officia distributa sunt. Dum ergo unum membrum alterius membri officium inordinate sibi vindicat, quid aliud quam concordiam universitatis perturbat? Cumque aliud suo motu alterius motum impedit, certe illi quam natura moderatur, dispositioni contradicit. Prima igitur est custodia disciplinae in gestu, ut unumquodque membrum in eo ad quod creatum est officia se contineat, neque alterius membri ministerium sui admistione confundat. Id est, ut oculi videant, aures audiant, nares olfaciant, os loquatur, manus operentur, pedes ambulent, quatenus neque transmutentur officia membrorum neque inordinate permisceantur.

Secunda est custodia disciplinae in gestu, ut unumquodque membrum id quod facit, eo modo atque mensura faciat quo faciendum est, id est nec plus nec minus, nec aliter quam oportet, faciat. Quatenus in actu suo sic et dirigatur et moveatur, ut in nulla unquam parte temperantiae limitem aut formam honestatis excedat, hoc est (ut id paucis exemplis probemus) ridere sine apertione dentium. videre sine defixione oculorum, loqui sine extensione manuum et intentatione digitorum, sine contorsione labiorum, sine jactatione capitis, sine elevatione superciliorum; incedere sine modulatione gressuum, sine gesticulatione scapularum; sedere sine divaricatione crurum, sine alterutra superjectione pedum, sine extensione vel agitatione tibiarum, sine alterna accubitatione laterum, jacere sine disjectione membrorum. Et ut tandem de hac parte finem loquendi faciamus, gestus hominis in omni actu esse debet gratiosus sine mollitie, quietus sine dissolutione, gravis sine tarditate, alacer sine inquietudine, maturus sine protervia, et sine turbulentia severus. Mollem gestum temperat turbidus, et turbidum mollis, dissolutum procax, procacem dissolutus, citatus tardum, et tardus citatum, quia inter vitia contraria medius limes virtus est. Haec de gestu ad praesentem doctrinam dicta sufficiant. Si qui vero tam duri cordis fuerint, ut his admonitionibus informari nequeant, illos quidem acrioribus stimulis urgeri oportet, ut quod sponte facere nolunt, faciant vel inviti. Scio enim quam difficile sit, cor malitia induratum ad formam disciplinae et speciem honestatis incurvare, sed necesse est ut dura materia cum facile ad formam non flectitur, ei et acrioris flammae incendium et mallei gravioris tunsio adhibeatur.