|
In locutione quinque res sunt observandae, hoc est quid dicatur, cui
dicatur, ubi dicatur, quando dicatur, quomodo dicatur. Quid autem
dicendum sit, hoc primum generali distinctione discernitur, ut videlicet
nunquam in sermonibus disciplinatis otiosa adhibeantur. Otiosa autem
sunt omnia, quae sunt aut nociva, aut inhonesta, aut inutilia. Inutilia
autem sunt, quae nec loquentibus, nec audientibus prosunt. Inhonesta
sunt, quae vel illius qui loquitur, vel illius cui loquitur, vel illius
de quo loquitur dignitati non conveniunt. Nociva sunt quae suis
suasionibus animos auditorum sive ad errorem sive ad pravitatem
inducunt. Haec autem tria, id est nociva, inhonesta, inutilia, duobus
modis discerni possunt, id est secundum qualitatem rerum de quibus
locutio sit, et secundum qualitatem personarum per quas, vel ad quas,
vel de quibus locutio fit. Qualitas personarum quatuor modis
consideratur, id est secundum aetatem, secundum scientiam, secundum
officium, secundum conditionem. Secundum aetatem, quia aliud convenit
locutionibus senum, aliud locutionibus juvenum. Secundum scientiam, quia
aliud convenit locutionibus sapientium, aliud locutionibus simplicium.
Secundum officium, quia aliud convenit locutionibus eorum qui negotia
exteriora tractant, aliud locutionibus eorum qui secretioris vitae
quieti et studio contemplationis invigilant. Secundum conditionem ac
statum, quia aliud convenit locutionibus eorum qui sunt praelati, aliud
locutionibus eorum qui sunt subditi. Senes loqui debent de discretione
bene consulendi. Juvenes de instantia benefaciendi. Sapientes de
mysteriis Scripturarum. Simplices de exemplis bonorum operum. Ii qui
exteriora tractant negotia, de solertia acquirendi, ii qui quietam vitam
ducunt, de disciplina vivendi. Praelati de provisione rerum, subjecti de
obedientia praeceptorum. Et unusquisque qui loquitur secundum qualitatem
personae suae, qualitatem materiae inquirat congruam de qua loquatur.
|
|