|
Sequitur ut postquam elegerit homo quid dicat, etiam cui dicat
diligenter attendat. Quia sicut ait quidam sapiens: Qui narrat verbum
non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno (Eccl. XXII).
Et iterum: Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris
(ibid.). Et Salomon dicit: Qui arguit impium, generat maculam sibi. Noli
arguere derisorem, ne oderit. Argue sapientem, et diliget te. Da
sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce justum, et festinabit
accipere (Prov. IX). Sed rursum in libro Ecclesiastico de discretione
loquendi dictum est: Cum viro irreligioso tracta de sanctitate et cum
injusto de justitia, et cum muliere de iis quae aemulatur, cum timido de
bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum
viro livido de gratiis agendis, cum impio de pietate, cum inhonesto de
honestate, cum operario agrario de omni opere, cum operario annuali de
consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione (Eccl. XXXVII).
Ubi intelligi datur quod boni pravorum colloquia aliquando appetere,
aliquando vitare debent. Appetere debent boni pravorum colloquia, quando
et sua exhortatione illos sperant posse corrigi, et tantum de sua
stabilitate confidunt, ut non timeant ex illorum prava suggestione
corrumpi. Quando vero et illorum duritiam et suam infirmitatem
considerant, expedit eis ut fugiant, ne dum illos non valent
admonitionibus suis corrigere, paulatim incipiant ipsi ad pravitatem
illorum declinare. Cum ergo propter nostri aedificationem loquimur, cum
illis loquamur quorum doctrina possimus ad virtutem instrui. Cum autem
propter aedificationem proximi loquimur, cum illis loquamur quos
speramus per nostram exhortationem a pravitate sua posse emendari.
Alioquin et sapientes velle docere, superbia est, et obstinatos
corripere, insipientia. Quia et injuriosus proximo est, qui meliori non
exhibet reverentiam, et injuriosus sibi est, qui non emendat sed
provocat erga se insipientis vesaniam. Ergo qui cum alio loquitur primum
consideret utrum propter se an propter illum loquatur. Si propter suam
utilitatem loquitur, videat ut ille talis sit, de cujus colloquio
utilitas sibi provenire possit. Si propter illum loquitur, caveat ne
talis sit ille, qui vel sua exhortatione non indigeat, vel ita in malo
obstinatus, ut exhortatione alterius corrigi se non permittat. Si ergo
sic est, nunquam nisi vel ad nostri vel ad aliorum eruditionem loqui
debemus, et in ipsa nostra locutione talem discretionem servare, ut
semper studeamus et a sapientioribus discere, et minus doctos (ita
duntaxat si se doceri patiantur) studeamus erudire. Et sicut
interrogando, de illo potissimum quod nos magis urget verba facimus, sic
docendo, illud quod magis personae auditoris congruit proferre debemus,
ut contra vitium quod in eo sanare cupimus, competens nostri sermonis
remedium opponamus, quemadmodum supradictum est: Cum irreligioso de
sanctitate, cum injusto de justitia, cum pigro de multa operatione
loquendum esse. Facile ergo cui sit loquendum agnoscimus, si id quod
dicitur quale sit diligenter consideremus, quia id profecto unicuique
magis dici convenit, quod ad illud, in quo ipse plus laborat, malum
sanandum consilio commodiori occurrit. Verbi gratia, quando constantiam
laudare volumus, ad pusillanimes non ad superbos sermonem nostrum
dirigere debemus, quia cum vitium superbiae sub praetextu constantiae
nonnunquam se contegat, si coeperimus superbis laudare constantiam, dum
eos ad virtutem hortari credimus, amplius in suo vitio confirmamus.
Exhortemur ergo ad constantiam timidos, ad timorem superbos, ad
frugalitatem prodigos, ad liberalitatem avaros, ad humanitatem parcos,
ad parcitatem gulosos, ad consilium temerarios, ad fervorem zeli
tepidos, ad silentium verbosos, ad verbum exhortationis nimis tacitos,
ad alacritatem segnes, ad mansuetudinem impatientes, ad justitiam
negligentes, ad indulgentiam crudeles, ad verecundiam procaces, ad
quietem praecipites, ad prudentiam incautos, ad sollicitudinem
obliviosos, et ad modestiam inverecundos, et omnino quidquid dicere
volumus cui dicendum sit, ex ipsa prius nostri sermonis qualitate
colligamus.
|
|