CAP. XV. Ubi loquendum.

Sequitur tertia discretio loquendi, ut cum aliquid dicere volumus, prius ubi illud dici conveniat consideremus. Nam quaedam sunt loca, in quibus perpetuum silentium servandum est. Quaedam vero in quibus humanos sermones, id est confabulationes ad alterutrum edere non licet, exceptis iis verbis quibus homo cum Deo et ad Deum loquitur, quando vel in orationibus vel in lectionibus sive in hymnis et canticis manifeste vel occulte prolatis Deo famulatur. Unde et beatus Augustinus in oratorio nihil agendum esse dicit, praeter id ad quod factum est. Sunt item alia loca in quibus pro disciplina et instructione morum verba habenda sunt; quaedam iterum in quibus de intelligentia et expositione Scripturarum collationes (cum disciplina tamen et reverentia, hoc est sine contentione et clamore et qualibet turpitudine verborum) haberi possunt. Postremo sunt alia loca in quibus magis loquendi licentia laxatur, ita ut non solum de spiritualibus rebus, sed etiam de exteriorum dispositione et provisione sermones admittantur. Loca in quibus vana et superflua dici debeant, invenire non possum. Neque igitur in divinis et sacratis locis confabulationes inducere, neque in illis locis ubi de disciplina agendum est, quaestiones aut contentiones verborum ventilare, neque in illis ubi de intelligentia divinarum Scripturarum tractandum est, exteriora negotia admiscere debemus, nec ea quae sunt paucis revelanda, in manifesto propalare.