CAP. XVI. Quando tacendum et quando loquendum.

Quarta loquendi discretio est quando quid dicendum sit attendere. Est tempus quando nihil, et est tempus quando aliquid dicendum est, nullum vero tempus est quando dicenda sunt omnia. Tempus est quando nihil dicendum est, quia tempus tacendi; et tempus quando aliquid, quia tempus loquendi, tempus vero quando omnia, nunquam, quia sicut idem Salomon ait: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo (Prov. XXV). Habet igitur omne verbum tempus suum quando proferri debeat, tempus quando taceri. Quando autem loquendum sit, melius ostendemus, si prius quando tacendum sit demonstremus. Tempus enim tacendi tempus loquendi debet praecedere, quia prius per silentium tempore tacendi discitur, quod postea per verbum tempore loquendi proferatur. Propterea non ait Salomon: Tempus loquendi et tempus tacendi, sed tempus tacendi et tempus loquendi (Eccli. III), quia prius, sicut dictum est, in silentio forma loquendi sumitur, quae postmodum tempore loquendi in voce teneatur. Aliquando tacere debemus propterea quod alter prior loqui coepit, ne forte si sermonem ejus verborum nostrorum prolatione interrumpimus, et eum qui loquitur, et eos qui audiunt pariter offendamus. Aliquando tacendum est propterea, quia ad id quod dicere volumus, animos auditorum paratos adhuc non esse consideramus. Aliquando tacendum est propter multiloquium vitandum, vel etiam propterea quod ipsi qui locuturi sumus, nondum apud nosmetipsos congruam loquendi formam invenimus, quia profecto animus auditorum magis offenditur, si sermo qui aedificare debet, confusus et inordinatus proferatur. Aliquando tacendum est propterea quod ii, qui praesentes habentur, nequaquam tales sunt, ad quos verbum debeamus facere, quod duobus modis fieri potest, scilicet dum vel reverentia dignitati personae impenditur, vel malitia incorrigibilis atque ideo indigna admonitione existimatur. Singula haec exemplis Scripturarum probare possumus, quia non uno sed multis singula quaeque confirmari Scripturarum testimoniis invenimus. Quod sermonem eorum qui priores nobis loqui coeperant, non debeamus interrumpere, sed semper loquentes alios et praecipue eos qui utilia et recta loquuntur, propter custodiam disciplinae reverenter sustinere atque exspectare, sanctus Job nobis ostendit, qui cum de sua disciplina et de aliorum erga se reverentia loqueretur, inter caetera sic ait: Qui me audiebant, exspectabant sententiam meam; et intenti tacebant ad consilium meum, verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum (Job XXIX). Item saepe propter infirmitatem auditorum tacendum esse, Dominus suo exemplo docet; qui, cum apostolos adhuc imbecilles et ad sublimioris doctrinae eruditionem impares aspiceret, ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Joan. XVI). Item aliquando tacendum esse propter praecipitationem loquendi vitandam, Salomon in Proverbiis ostendit, dicens: In multiloquio peccatum non deerit, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est (Prov. X). Item: Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa (ibid.). Item: Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignissimum (Prov. XVIII). Item in libro Ecclesiastico: Ne ventites te in omnem ventum, et non eas in omni via, sic enim peccator probatur in duplici lingua. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei ut intelligas, et cum omni sapientia proferas responsum verum. Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato (Eccli. V). Item saepe propter reverentiam personae tacendum esse, in eodem demonstratur cum dicitur: Priusquam interroges ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris corripe juste. Priusquam audias ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui (Eccle. XI). Item saepe, propter malitiam auditorum tacendum esse, Salomon docet, dicens: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui (Prov. XXIII). Item: Ne contendas cum pessimis, et ne aemuleris impios (Prov. XXIV). Item. Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem (Prov. XXIX). Quisquis haec impedimenta loquendi cavere voluerit, facile fortassis et sine difficultate quando sit loquendum agnoscet, si tamen hoc attendit, quia aliud tempus est quando ei qui voluerit loqui conceditur, aliud est tempus quando ei qui noluerit loqui pro culpa reputatur. Sapiens autem aeque cavet, vel ne eo tempore quando loqui debet, per negligentiam sileat, vel ne omni tempore quando loqui licet, per licentiam concessam in multiloquium cadat. Recte ergo tempus loquendi discernitur, si homo nec unquam quando loqui debet, sileat, nec semper quando licet, loquatur. Restat nunc ut, postquam ostendimus quid vel cui et ubi et quando loquendum sit, etiam qualiter loquendum sit, demonstremus.