|
Qualitas, id est motus loquendi in tribus constat, hoc est quo gestu,
quo sono, qua significatione quid dicatur. Disciplina jubet ut loquentis
sit gestus modestus et humilis, sonus demissus et suavis, significatio
verax et dulcis. Modestiam debet habere gestus loquentis, ut nec
inordinate, nec impudice, nec turbulenter inter loquendum membra moveat,
neque oculorum nutibus, aut indecenti conformatione sive transmutatione
vultus, placorem sui sermonis imminuat. Humilis debet esse gestus
loquentis, ut apud auditores gratiam sermo ejus inveniat. Sonus
loquentis esse debet demissus, ne strepitu, et immoderata clamositate
auditores suos aut injuste terreat aut juste offendat. Suavis debet
esse, ne prolationis asperitate tanto fiat animis audientium onerosior,
quanto ad aures durior venit, et injucundior. Significatio, id est
sententia sermonis, ideo debet esse vera, quia fallax verbum etiam si
facunde aut composite dicitur, nihilominus tamen ab auditore aut noxium
aut otiosum (si fuerit intellectum) reputatur. Sed et cum veritate
necesse est, ut sermo loquentis dulcedinem habeat, quia saepe etiam
veritas auditori amara efficitur, si aut sine ratione, aut sine
dilectione, hoc est, vel importune, vel impie contra eum proferatur.
Singula haec Scripturae sacrae testimoniis comprobemus. Quod habitus
indisciplinatus sermonem contemptibilem faciat, Salomon ostendit,
dicens: Non decent stultum verba composita (Prov. XVI). Et iterum: Non
est speciosa in ore stulti parabola (Prov. XVII). Et iterum: Fons vitae
eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas (Prov. XXVI). Et
iterum: Doctrina sua noscitur vir, qui autem vanus, et excors est,
patebit contemptui (Prov. XII). Item: Quomodo pulchras frustra habet
claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola (Prov. XXVI).
Quod vero typus elationis sermonem hominis ingratum auditoribus reddat,
Salomon iterum testatur, dicens: Excelsa stulto sapientia in porta non
aperiet os suum (Prov. XXIV). Et iterum dicit: Cum obsecrationibus
loquetur pauper, et dives effabitur rigide (Prov. XVIII). Quantum autem
sermo clamosus a disciplinatis cavendus sit, ipse auctor disciplinae
ostendit, de quo per Isaiam scriptum est: Non clamabit neque accipiet
personam neque audietur foris vox ejus (Isa. XLII). Verbum autem
asperum, et rixosum omnino sermonibus disciplinatis secludendum esse,
per eumdem probatur cum dicitur: Labia stulti immiscent se rixis, et os
ejus jurgia provocat (Prov. XVIII). De verbo etiam mendaci quantum sit
cavendum, idem ipse insinuat, dicens: Testis falsus non erit impunitus,
et qui mendacia loquitur, non effugiet (Prov. XIX). Sed et verbum dulce,
quantum valeat in sermone, liber Ecclesiasticus patenter demonstrat ubi
dicit: Verbum dulce amicos multiplicat, et inimicos mitigat, et lingua
eucharis in bono viro abundat (Eccl. VI).
|
|