|
In mensa est duplex custodia disciplinae. Ibi enim debet homo servare
disciplinam in habitu suo, et disciplinam in cibo suo. Disciplinam in
habitu, tribus modis, in disciplina tacendi, in disciplina videndi, in
disciplina continendi sese. Taciturnitas inter epulas necessaria est
idcirco, quoniam lingua quae omni tempore prona ad peccatum labitur,
periculosius cum per crapulam inflammata fuerit, ad loquendum relaxatur.
Propterea enim dives qui inter epulas loquacitati servierat, post in
inferno positus vehementius in lingua ardebat (Luc. XXVI). Custodia
oculorum inter epulas propterea necessaria est; quia non decet ibi
praecipue, ut vagos homo habeat oculos, neque curiose, et (ut amplius
aliquid dicam) impudenter ea quae apud alios aguntur circumlustrando
prospiciat, sed ut potius pudice demissis luminibus ea tantum quae sibi
anteposita et apposita sunt attendat. Custodia quoque continendi sese
ibi negligenda non est, quatenus videlicet neque in habitu, neque in
gestu indecens aliquid aut inhonestum agatur. Nihil cum strepitu aut
tumultu fiat, sed omnia membra cum modestia, et tranquillitate in
disciplina contineantur. Non sicut quidam faciunt, qui cum ad sedendum
assederint, inquieta quadam agitatione et confusione membrorum
intemperantiam animi sui designant. Caput excutiunt, brachia exerunt,
manus in altum expandunt, et non sine magna turpitudine quasi totum
epulum simul sint absorpturi, ingentes quosdam conatus et gestus satis
indecoros ostendunt. Anhelant, et suspirant prae augustia, ita ut
existimes eos alium rugienti ventri patentiorem aditum quaerere, quasi
angustia faucium non possit esurienti stomacho satis sufficientem
abundantiam ministrare. In uno ergo loco sedentes, oculis, et manibus
quae prope, quae longe, omnia circumcurrunt, simul panes comminuunt,
vina in calices, et pateras effundunt, discos in gyrum circumducunt, et
velut rex super obsessam civitatem assultum facturus, dubitant ubi
primum expugnationem aggrediantur, dum simul in omni parte irruptionem
facere concupiscunt. Plus justo fortassis ista dicentes, verecundiae
obliti sumus, sed nescit aliquando impudentia erubescere, nisi fuerit
manifeste confusa. His igitur tribus modis debet quisque inter epulas
conservare disciplinam in semetipso, videlicet ut et linguam suam a
loquacitate restringat, et oculos suos a circumspectione cohibeat, et ut
caetera membra omnia cum modestia et quiete contineat.
|
|