|
Primum igitur scire debetis quod hanc scientiam (quae ad institutionem
recte et honeste vivendi pertinet) multis modis hominem colligere et
comparare sibi oportet, partim ratione, partim doctrina, partim exemplo,
partim meditatione sanctarum Scripturarum, partim assidua inspectione
operum ac morum suorum. Ratione quidem hoc modo. Debet siquidem
diligenter considerare, et quantum valet per semetipsum discernere quid
liceat et quid non liceat, quid deceat, et quid non deceat, in omni
actu, et in omni loco, in omni tempore, erga omnem personam.
|
|