|
Sequitur etiam triplex observatio disciplinae in cibo, observatio in eo
quid sumat, observatio in eo quantum sumat, observatio in eo quomodo
sumat. Observatio in eo quid sumat, id est ut neque nimis pretiosa et
delicata expetat, nec nimis rara et insolita requirat, nec nimis laute
et accurate praeparata concupiscat. In primo enim luxus arguitur, in
secundo curiositas, in tertio superstitio notatur. Sunt namque quidam
quorum fauces satis ridicula infirmitate aegrotant, quae nisi pinguia et
delicata deglutire non possunt. Et si quando eis parci aut frugales cibi
oblati fuerint, statim aut indigestionem stomachi aut pectoris
siccitatem, aut obripilationem capitis, aut si qua sunt talia, ad
frivolas excusationes praetendunt. Alii delicias et luxum ciborum magna
constantia aspernantur, sed ab eis iterum non minori aut tolerabiliori
petulantia communium cibariorum usus omnino despicitur. Nova quaedam et
insolita ciborum genera exquirunt, ita ut saepe propter unius ventrem
hominis per omnes circum pagos turba famulorum discurrat, et vix tandem
vel ignotas de desertis procul montibus radices evellendo vel pauculos
de imis gurgitibus profunda scrutatione pisciculos trahendo, sive
intempestiva de arentibus rubetis arbuta colligendo, unius appetitus
petulantiam compescere queat. Et sane mihi non satis patere potest, quod
vitium istos exagitet, nisi forte quia per quamdam animi insolentiam
multos in suo obsequio occupari gaudent, sive quia per tumorem elationis
caeteris omnibus quantum cibo dissimiles sunt, tantum merito dissimiles
videri volunt. Alii superstitiosum nimis in praeparandis cibis studium
adhibent, infinita decoctionum et frixurarum et condimentorum genera
excogitantes, modo mollia, modo dura, modo frigida, modo calida, modo
elixa, modo assa, modo pipere, modo allio, modo cumino, modo sale
condita, secundum consuetudinem praegnantium mulierum desiderantes. Hi
profecto non solum arguendi sed etiam deridendi sunt, qui quasi caupones
ad omnem clepsydram eliciendi gustus gratia palatum extendunt. Igitur
contra haec vitia sananda necessarius est rigor disciplinae, qui istas
gulae petulantias intra certum limitem cohibeat, quatenus se neque ad
immoderatas delicias, neque ad novitates, neque ad superstitiosas
praeparationes ciborum appetendas diffundat.
|
|