|
Deinde sequitur custodia disciplinae in eo quantum quis sumere debeat,
cujus mensura haec mihi esse videtur, ut neque contra honestatem neque
supra necessitatem. Non omnis venter idem capit, alius sic contentus,
alius vero sic. Cui minus sufficit, iste priusquam ad turpitudinem
edacitatis perveniat, in superfluitatem offendit; cui multum opus est,
in eo saepe honestas comedendi laeditur, etiam priusquam ad
superfluitatem veniatur. Ergo ille cui parum satis est, magis
superfluitatem caveat; ille tero cui multo opus est, magis ad honestatem
attendat, quia neque ille nisi temperantiae metas transierit, ad
turpitudinem veniet, neque iste nisi prius honestatis oblitus fuerit, in
superfluitatem impinget.
|
|