|
Postremo est observatio in cibo, quomodo quis cibum sumere debeat. Hoc
est quam munde et quam temperate. De immunditia comedendi pauca exempla
proferre sufficiat, ut dum in quibusdam suis partibus cernitur, facile
per similitudinem ubique caveatur. Quidam inter comedendum dum scutellas
exonerare volunt, quadrata ferculorum frusta adipem sive saginam
superroratam distillantia mensalibus involvunt aut super injiciunt,
donec iterum evisceratis interioribus ea quae remanserant, in pristinum
locum reponant. Alii bibentes, digitos mediotenus poculis immergunt.
Alii unctas manus ad vestimenta sua detergentes, rursus ad cibaria
tractanda redeunt. Alii nudis articulis coclearis vice olera sua
piscantur, ita ut in eodem jure et manus ablutionem et venter
refectionem quaerere videatur. Alii semicorrosas crustas et praemorsas
collyridas cibariis iterando infigunt, et reliquias dentium suorum offas
facturi in poculis demergunt. Haec, sicut supra diximus, dicentibus
erubescenda fuerant, si a facientibus praesumpta non fuissent. Nunc
autem sustineat in audiendo verecundiam, qui noluit in faciendo habere
disciplinam. Verumtamen haec de immunditia indisciplinate manducantium
ad exemplum dicta sufficiant. Temperantiam manducandi intelligimus in
eo, si tractim homo et non cum nimia festinatione comedat; ubi nos
quidem quantum fieri potest modum et mensuram omnes tenere suademus,
legem tamen nullam dare praesumsimus, quia, sicut jam supra diximus,
alius sic et alius sic. Haec vobis, fratres, de scientia et disciplina
interim nos diximus: Bonitatem vero orate ut vobis det Deus. Amen.
|
|