|
In omni actu, hoc est qualiter sacra et divina mysteria impleri
oporteat, qualiter humana officia, et quae ad usum corporis pertinent
exercere conveniat. Quam timoratum, quam sollicitum, quam devotum ac
religiosum in Dei servitio homo exhibere se debeat, quam spontaneum,
quam hilarem, et quam paratum offerre in sublevandis necessitatibus
proximorum. Quam parcum, quam honestum, et quam nulli importunum in iis
quae ad se pertinent quaerendis ac perficiendis praestare, ut semper et
sibi sit parcus, et proximo promptus, et Deo devotus! Qualiter assuescat
suas in omnibus voluntates frangere, et alienis se voluntatibus (quantum
fas et decens esse constiterit) per omnia discas inclinare. Qualis
sedens, qualis jacens, qualis ambulans, qualis loquens, qualis tacens,
qualis comedens, qualis jejunans, qualis denique aliquid agens, et
qualis vacans esse debeat.
|
|