|
Non solum autem quid agat, sed etiam in quo loco quid agere debeat,
consideret necesse est. Alius est modus habendi in eo loco ubi Deus
adoratur, alius in eo ubi corpus reficitur. Alius in eo qui locutioni
deputatus est, alius in eo ubi silentium custoditur. Alius denique
intus, alius foris, alius in secreto, alius in publico. Et, quamvis in
nullo loco disciplinam suam homo deserere debeat, diligentius tamen et
magis sollicite ibi conservanda est, ubi vel neglecta pluribus generat
scandalum, vel custodita bonae imitationis exemplum. Discernendum est
igitur quae sint illa quae in custodienda disciplina nusquam intermitti
possunt, et quae rursum illa sint quae pro loco et tempore nunc
intermitti, nunc exerceri volunt. Saepe tamen illa quae in publico
necessaria sunt, quemdam prius in secreto exercitationis usum exposcunt,
quia si ea prorsus in occulto negligimus, uti postmodum eis dum opus est
in publico non valemus. Et tunc aut prorsus a disciplina deficientes
intuentibus scandalum facimus, aut inepte id quod in nobis non est
simulare conantes, irrisionem excitamus.
|
|