CAP. IV. Quid singulis temporibus agendum.

Similiter quoque et tempora agendi discernenda sunt. Alius est modus vivendi in nocte, alius in die. Nox tempus est silentii et quietis. Dies tempus laboris, et motionis, et operis. In nocte secum debent esse homines, et aut fessa membra somno reficere, aut orationibus vel meditationibus sanctis in silentio animum exercere. In die vero de secreto suo in unum coeunt, et mutuo videndos se et imitandos ostendunt. Tunc exempla bonorum operum, tunc exhortationes verborum dare et accipere alium alii et alium ab alio licet. Tunc qui alienos actus scrutatur, impudens jure dicitur; tunc qui alienos actus (quantum expedit) imitari dissimulat, torpens et inutilis merito nominatur. Sed nec eadem esse debet facies nostra postquam refecti sumus, quae fuit priusquam cibum sumpsimus. Ante sumptum cibum magis hilares nos esse convenit, ne ipsa nostra abstinentia gravis et molesta videatur; post vero magis modestos et tacitos, ne per gulae vitium crapula nos inflammasse putetur. Ante sumptum cibum, doctrinae et orationis tempus est; post vero operis, quia et tunc exercendus est animus, dum adhuc ad studium spiritale levis est, et tunc reprimenda est caro, quando calor incentivi ejus per cibum amplius excitatus est. Sic et festi dies aliud studium et alium conversationis modum exigunt, atque alium ii in quibus operari licet, exposcunt. In illis nos oportet ad ecclesiam studiosius et alacrius convenire, et ad celebranda divina mysteria devotius intendere, atque in oratione diutius perseverare, habitu, incessu et acte majorem devotionem erga cultum divinum demonstrare, nihil non sanctum, nihil non divinum; nihil non ordinatum agere, linguam a vanitoquio cohibere, pedes ab excursu et discursu stringere, oculos comprimere, vultum inclinare, mentem erigere, omnem denique actum et omnem motum cordis pariter et corporis ministerio divino mancipare, atque (ut ita dicam) quadam conversationis novitate festos dies honorare. In caeteris vero diebus quibus operari licet, nullus omnino otiosus apparere, sed unusquisque in eo quod sibi injunctum fuerit, non quod ipse elegerit, opere (quantum scientiae et virium suarum possibilitas suppetit) sese debet exercere. Quantum enim decoris addit diebus festis quies vacationis, tantum ornamenti confert diebus caeteris labor operis; ita ut et in illis quisquis noluerit esse quietus, judex sit vanitatis suae, et in istis qui non fuerit studiosus, testis pigritiae. Carnales siquidem mentes, ne vel in illis diebus quiescant, vanitas exagitat, vel ne in istis in bono opere se exerceant, pigritia ligat. Quapropter non negligenter quidem habenda est in bono opere discretio temporum; quia, sicut malum opus nullo tempore laudabile est, ita bonum opus quodammodo reprehensione dignum judicatur, si tempore opportuno factum non est.