|
Discretio personarum quantum quidem pertinet ad dilectionem, secundum
meritum, quantum vero ad venerationem, secundum aetatem et officium
habenda est. Meliores diligere, superiores honorare debemus, quia
percontumacia est sive in eo qui propter inferiorem gradum, in homine
virtutem despicit; sive in eo qui propter vitam inferiorem, gradum
superiorem contemnit. Istis ergo honor, illis amor impendatur, sic tamen
ut et honor istorum sit voluntarius, et illorum amor venerandus.
Reverentia enim sine amore magis servilis est, et amore sive reverentia
puerilis judicari debet. Cum tanta igitur humilitate et reverentia
melioribus exhibendum est beneficium dilectionis, ut illis quasi ex
necessitate videamur esse subjecti, et cum tanto affectu atque
hilaritate superioribus solvendum est obsequium subjectionis, ut solo
potius dilectionis debito illis credamur astricti. Istis sic reddamus
sua quasi nostrum impenderemus; illis sic exhibeamus nostra, quasi suum
redderemus.
Sex denique modis discretionem personarum habendam ex his colligimus,
tribus secundum dignitatem, et tribus secundum conversationem. Alii
namque secundum dignitatem superiores sunt, alii aequales, alii
inferiores. Superioribus obedientiam, timorem, obsequium et venerationem
debemus exhibere, cum aequalibus pacem et concordiam custodire, invicem
obsequio, beneficio et honore praevenire, in omni actione et verbo
superiorem eis locum tribuere. Et si quando fortassis in aliquo negotio
eos praeire cogamur, cum omni humilitate et reverentia quae facienda
sunt non praecipere sed demonstrare, et si ut ipsi nos praecedant
contigerit, cum alacritate et devotione quasi ex necessitate subjecti
obedire. Inferioribus semper beneficium et auxilium impendere, nunquam
improperare, sine contumelia corripere, sine superbia gubernare, sine
crudelitate castigare, cum pietate fovere. Venerationem non exigere,
societatem atque aequalitatem amare, majoribus per timorem subdi,
aequalibus per charitatem obsequi, minoribus per humilitatem coaequari,
praecipientibus parati, obedientibus modesti, maledicentibus taciti,
laudantibus verecundi.
Item secundum conversationem alios nobis quasi superiores, alios quasi
aequales, alios quasi inferiores debemus attendere. Illorum conversatio
inferior est nobis, quorum facta etsi condemnare non praesumimus,
imitari tamen non debemus. Illorum conversatio par nobis est, quae sic
nostrae infirmitati contemperata est, ut et virtutis exemplum praebeat,
et cooperandi facilitate in consortium nos suae exercitationis admittat.
Illorum conversatio supra nos est, quam venerari quidem et admirari
possumus, imitari autem non valemus. Illorum conversatio superior nobis
est, qui per longum disciplinae exercitium intantum profecerunt, ut
virtutem illorum nostra infirmitas quamvis incipiat per amorem appetere,
per imitationem tamen non valet coaequare. Illorum conversatio quasi par
nobis est, quorum opera ita nostris viribus contemperantur, ut in eis
nihil sit quod possibilitatem nostram excedat, et tamen devotio nostra
satis in eis quod imitari possit inveniat. Illorum conversatio quasi
inferior nobis est, qui vel tanta nequeunt, quanta nos facere possumus,
vel talia faciunt qualia nos imitari non debemus. Proinde in his, talis
habenda est discretio, ut superioribus quidem in omni loco et in omni
opere vel sermone exhibere studeamus reverentiam, et quidquid egerint
aut ubicunque fuerint, non praesumamus impudenter eis nos quasi
coaequando ingerere. Sic namque debemus in ejusmodi virtutis exemplum
quod imitemur, quodammodo taciti et a longe considerare, ut tamen
consortium cooperandi nunquam praesumamus expetere, quatenus dum eis
ubique cedimus, facile ex nostra modestia clareat, quam humilia de
nobis, et quam sublimia de illis sentiamus. Negligentes vero et maxime
eos quorum opera vel studia reprehensione digna apparent, tali nos
cautela declinare oportet, ut et fugiamus quod faciunt, et tamen
judicare non praesumamus quod sunt. Cogitemus in ejusmodi, nobis neque
dari exemplum neque permitti judicium, quia hoc in eis fortassis
ignorantia aut infirmitas excusat, quod si a nobis fieret, excusationem
non haberet. Itaque necesse est ut sicut perfectorum societatem propter
reverentiam appetere non praesumimus, ita quoque istorum consortium
propter cautelam fugiamus, illos honorando, quia talibus sociari digni
non sumus, istos cavendo, quia talibus sociati facile corrumpi possumus.
Praeterea sicut is qui superioribus semper sociari appetit, se elatum
esse indicat, ita qui cum pejoribus assidue conversari concupiscit,
depravatum se esse demonstrat. Et ideo cum malorum consortium appetere
nolumus, duplex nobis utilitatis fructus provenit, quia et culpam
fugimus, et innocentiae nostrae testimonium perhibemus. Quotidiana
igitur et frequens conversatio nostra cum mediis et aequalibus nobis
esse debet, ita ut inter eos etiam quoscunque in bono opere ferventiores
cernimus, eorum societatem atque familiaritatem avidius appetamus. Cum
his vero tanta nobis pacis et concordiae servandae diligentia sit, ut in
nullo, inquam, negotio quantum in nobis est, fraterna dilectio
perturbetur. Studeamus eis injuriam nunquam inferre aut molestiam,
illatam vero nobis propter amorem fraternae charitatis aequo animo
sustinere, nihil contentiose aut arroganter erga eos agere, sed parati
semper in omni opere et pertinaciter insistentibus cedere, et
laborantibus libenter subvenire. Et quia inter pares nonnunquam perversa
quaedam virtutis aemulatio esse solet, ut videlicet sibi invicem de
successu virtutum invideant, et ob hoc in exercendo bono opere tantum ne
inferiores videantur, alter alterum praevenire contendant, tanto nos
discretionis moderamine continere necesse est, ut operam nostram, sicut
dictum est, neque ingeramus nolentibus, neque petentibus subtrahamus,
quia in utroque livoris suspicio esse potest. Si quando autem in aliquo
forte negotio laborantibus opem ferre cupimus, tanta hoc humilitate et
mansuetudine faciendum est, ut iisdem ipsis manifestum sit, quod non
excellentiam operis, sed consortium quaeramus laboris. Caeterum quantum
pertinet ad nos summopere nitendum est, nequando vel in labore minus
patientes, vel in obedientia praeceptorum minus alacres, vel in
charitatis operibus exsequendis minus inveniamur ferventes, quatenus
bona conversatio nostra eisdem praebeat incitamentum virtutis, a quibus
formam et exemplum sumpsit boni operis. Ista, fratres, si assidue
volueritis cogitare, scietis et cito intelligetis quae sit via
disciplinae, quae vos per exercitium boni operis ducat ad consummationem
bonitatis. Sed et si forte ad haec investiganda atque discernenda
quantum expedit per vos minus sufficitis, habebitis Domino adjuvante
doctrinam et exempla bonorum, ubi et facienda audietis et facta
videbitis. Et ne in hac etiam parte vobis ministerium nostrae
exhortationis desit, ostendam nunc breviter quales vos vel ad
percipiendam doctrinam, vel ad imitanda exempla bonorum exhibere
debeatis.
|
|