CAP. VI. Quales se debeant exhibere qui per doctrinam proficere volunt.

Quoniam igitur ad scholam virtutum erudiendi acceditis, scire debetis contentiones verborum nullo modo deinceps ad vos pertinere, quia spiritualis doctrinae studium non litigantes, sed auscultantes requirit, sicut per Moysen populo in lege Dei erudiendo dicitur: Audi Israel et observa ut facias (Deut. VI); non dixit: Et loquere sed potius tace. Et sicut apostolus Jacobus admonet dicens: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Jac. I). Et videte quam convenienter postquam multiloquium prohibuit, etiam de cavenda ira praeceptum subjunxit, dicens: tardus ad loquendum, et tardus ad iram, ut patenter ostenderet quod qui linguam suam a multiloquio non vult compescere, non poterit diu animum suum a furore iracundiae illaesum custodire. Multiloquium enim contentiones generat; contentiones vero ad jurgia et maledicta linguam excitant; maledicta autem ad iracundiam et (quod adhuc gravius est) ad fraternum odium animum inflammant. Propterea Scriptura dicit: In multiloquio peccatum non deerit et in multiloquio peccatum non effugies (Prov. X). Et Jacobus apostolus omne genus bestiarum domari posse asserit: Linguam, pestem esse indomabilem, quae universam rotam nativitatis nostrae inflammat, et ob hoc perfectum esse virum qui in lingua sua non offendit (Jac. III). Nam quin rixae et contentiones de pestifera semper radice oriantur, dubium non est, quoniam nisi cor prius intrinsecus per elationem intumesceret, nequaquam lingua foris a custodia humilitatis suae in contumeliam verborum se relaxaret. Sed dum superbe prae aliis sapientes videri volumus, erubescimus vel nostram ignorantiam ab aliis argui, vel aliorum sapientiam quasi ad nostram depressionem approbari. Sicque nonnunquam contra conscientiam nostram, vel nostrum errorem impudenter defendimus, vel alterius veritatem malitiose impugnamus. Haec est sapientia hujus mundi, quam idem Jacobus apostolus carnalem vocat et diabolicam quae versuta est et maligna (ibid.), illas solummodo astutiae vias exquirens quibus possit errorem suum tegere, et alienam veritatem quamvis manifestam, in opinione stultorum et insipientium hominum depravare. Sed non talis est sapientia quae desursum venit, quae nescit etiam semetipsam contra veritatem diligere, semper parata vel bonum quod non habet ab habentibus libenter petere, vel malum quod sustinet cum aliis et coram aliis veraciter accusare. Propterea de ipsa idem Jacobus apostolus sic ait: Sapientia autem quae desursum est primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione (ibid.). Proinde, fratres charissimi, linguam vestram a superfluitate non solum inanium verborum restringite, sed in ipsis etiam quae recta sunt mensuram et modum tenete, et in collatione sanctorum magis auditores quam doctores esse eligite. Os clausum et aures apertas habete, et quanto estis ad loquendum modestiores, tanto estote ad intelligendum sagaciores. Sufficiat vobis (si forte res sic exigat) quod sapitis petentibus humiliter insinuare, contra resistentes autem nunquam praesumatis pertinaciter dicta vestra defendere, quia sicut jam vobis praediximus. multarum molestiarum causas jurgia ministrant, et mox ut lingua indiscrete ad multiloquium resolvitur, ad disturbandam pacem cordis vestri quasi janua hosti aperitur. Restat ergo, fratres, ut si vere discipuli veritatis esse cupitis, tales vos studeatis exhibere quibus veritas facile persuaderi possit, quia et ipsa doctrina veritatis tales auditores amat, qui eam et a sapientibus exhibitam humiliter suscipiunt, a simplicioribus quoque administratam arroganter non contemnunt, qui in scientia Dei, hoc est in peritia bene agendi cunctos prudentiores et sapientiores quam se esse existimant, nec erubescunt magistros habere omnes, a quibus discere possunt quod ignorant, qui bene dicta omnium libenter approbant, errores vero alienos (quantum ad se pertinere cognoverunt) pro tempore student vel modeste corripere, vel prudenter dissimulare. Qui denique studium scientiae, morum disciplina exornant, et mansuetudinem ac modestiam mentis suae non solum in custodia oris, sed etiam in habitu et gestu corporis sui demonstrant. Sed et de bonorum exemplis quae in praesenti vobis dicenda existimo, paucis nunc (si potero) verbis demonstrabo.