CAP. VII. De exemplis sanctorum imitandis.

Quare putatis, fratres, vitam et conversationem bonorum imitari praecipimur, nisi ut per eorum imitationem ad novae vitae similitudinem reformemur? In ipsis siquidem similitudinis Dei forma expressa est, et idcirco cum eis per imitationem imprimimur, ad ejusdem similitudinis imaginem nos quoque figuramur. Sed sciendum est quod nisi prius cera emollita fuerit, formam non recipit, sic et homo quidem per manum actionis alienae ad formam virtutis non flectitur, nisi prius per humilitatem ab omni elationis et contradictionis rigore moliatur. Neque enim per exemplum alterius aliquando in melius reformari poterit, qui adhuc per elationis vitium et bona aliena oppugnat, et sua mala defendit. Necesse est ergo ut si veraciter bonos imitari volumus, prius per veram humilitatem ad obedientiam corda nostra temperemus, quatenus vita nostra tanto citius ad novitatem redeat, quanto promptius in omnem quam viderit virtutis speciem, per voluntariam obedientiam se inclinat, et tanto altius ei vestigium alienae bonitatis incipiat inhaerere, quanto arctius studet bona aliorum imitari potius quam carpere. Aliam nobis adhuc non contemnendam considerationem ad praesens negotium forma sigilli exhibet. Figura namque quae in sigillo foris eminet, impressione cerae introrsum signata apparet, et quae in sigillo intrinsecus sculpta ostenditur, in cera exterius figurata demonstratur. Quid ergo aliud in isto nobis innuitur, nisi quia nos qui per exemplum bonorum, quasi per quoddam sigillum optime exsculptum reformari cupimus, quaedam in eis sublimia et quasi eminentia, quaedam vero abjecta et quasi depressa operum vestigia invenimus? Sanctorum quippe opera quae quantum ad existimationem hominum non ad dignitatem, sed ad utilitatem pertinent, illa in conversatione eorum quasi deorsum pressa jacent. Quando vero talia operantur quae humanas mentes in admirationem sui pertrahunt, quasi quasdam in se eminentes sculpturas ostendunt. Quod ergo in illis eminet, in nobis introrsum recondi debet, et quod in illis depressum est, in nobis est erigendum, quia nos cum facta eorum ad imitationem trahimus, sublimia quidem in abscondito et abjecta in manifesto facere debemus, ne vel illa si ostendantur per amorem accepti favoris inani gloriae servire incipiant, vel ista si abscondantur per timorem vilitatis, praemium retributionis amittant. Nescio quam homo deinceps habeat excusationem ignorantiae, cui tot jam viae demonstrantur, quibus possit ad scientiam veritatis pervenire. Ecce post discretionem rationis propriae per quam dirigitur, post doctrinam sapientium per quam eruditur, post exempla bonorum quibus instruitur, adduntur etiam praecepta Scripturarum, quibus ad omnem vivendi rationem informatur. Postremo adjunguntur tentationes, quibus exercitatus per quotidianam experientiam de veritate praeceptorum certior efficitur.