CAP. VIII. De iis quae in sacris Scripturis sunt attendenda.

Vos autem fratres, qui scholam disciplinae jam intrastis, in lectione divina prius debetis quaerere, quod mores instruat ad virtutem, quam quod sensum acuat ad subtilitatem, magisque velle informari praeceptis Scripturarum, quam quaestionibus impediri. Cum igitur divinas Scripturas legitis, solerter perpendite quid ibi dictum sit ad excitandum in vobis amorem Dei, quid ad contemptum saeculi, quid ad cavendas insidias inimici, quid ad bonos affectus nutriendos et parva desideria exstinguenda valeat, et quid citius cor per compunctionis ardorem accendat. Quid disciplinam in opere, quid humilitatem in cogitatione, quid patientiam in adversis habere doceat, quid denique ad agenda bona securum, et ad mala cavenda doceat esse circumspectum. Hoc modo lecta scriptura intelligentiam confert salutarem, et hanc ipsam sapientiam (quam pro virtute libenter despicitis) melius postmodum per virtutem invenitis.