|
Dum te, charissime, mundi hujus agitari fluctibus conspicio, timeo ne
aut pondere divitiarum pressus, aut inventutis impetu compulsus,
periculum Scyllae voraginis incurras. Amor etenim mulieris est quasi
quaedam vorago mortis, velut unda submergens. Ligat amor mulieris, sed
tunc gravius cum indissolubili nodo conjugii stringitur. Mittimus ergo
summitatem funiculi spiritualis ut traharis, ne vinculo conjugii
tenearis. Summitas funiculi spiritalis est sermo sanctae exhortationis.
Hoc funiculo Jeremias infixus in limo cisternae veteris extractus
respiravit (Jerem. XXXVIII). Trahitur Jeremias et educitur de cisterna
et mundatur a contagione luti, cum mundo peccator exiens per
poenitentiam absolvitur a labe peccati. Jeremias trahitur funiculo
involuto veteribus pannis, nos autem veterum Patrum trahimur exemplis.
Audi igitur, dilecte mi, quae sunt incommoda nuptiarum, nec
philosophorum tantum, sed etiam divinorum monitis acquiesce; utrorumque
enim exempla posituri sumus.
|
|