LIBER PRIMUS.


CAP. I. De nuptiis carnalibus vitandis suasoribus Theophrasto, atque aliis philosophis et oratoribus cum Latinis tum Graecis.

Fertur aureolus Theophrasti liber De nuptiis, in quo quaerit an vir sapiens uxorem ducat. Et cum definisset, si pulchra, si bene morata, si honestis parentibus, si et ipse sanus et dives, si sapiens inire aliquando matrimonium, statim intulit: Haec autem raro in nuptiis concurrunt universa. Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim studia philosophiae impediri, nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa sunt, quae matronarum usibus necessaria sunt: pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae; deinde per totas noctes querulae conquestiones; illa ornatior procedit in publicum, haec honoratur ab omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? Quid cum ancilla loquebaris? De toto (sic) veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem; alterius amorem uxor sui odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum tali sarcina illuc ire possumus. Pauperem alere difficile est, divitem ferre tormentum. Adde quod nulla est uxoris electio, sed qualis advenerit talis sit habenda, si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si fetida, quodcunque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima quaeque mancipia, vestes et lebetes, sedile ligneum, calix et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda est ergo semper ejus facies, et pulchritudo laudanda, ne si alteram inspexeris, se existimet displicere. Vocanda est domina, celebrandus natalis ejus, jurandum est per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda est, nutrix et gerula, servus paternus et altricius, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado, sub quibus nominibus adulteria delitescunt. Quoscunque illa dilexerit, ii gratis amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est; sin aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit, et in odium vertitur et jurgia. Et nisi cito consulueris, parabit venena anus. Aurifices, et auriolos (sic), et institores gemmarum, sericarumque vestium si introduxeris, periculum pudicitiae est. Si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest diligens custodia, cum uxor impudica servari non possit, pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, sed noluit. Sit pulchra, aut deformis uxor; utrinque urgetur incommodo qui eam ducit. Pulchra enim cito adamatur; foeda cito concupiscit Difficile custoditur, quod plures amant; molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat; sicque aliquo tandem modo expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducatur uxor, multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispensationi ejus obtemperans, quam uxor, quae in eo se existimat dominam, si adversus viri voluntatem, id est, si quod placet, non quod jubetur faciat. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputet lacrymas suas, et haereditatis spe vendat illas, cum et sollicitudinem jactans et curam, languentis animum desperatione conturbet. Quae si languerit, coaegrotandum est cum ea, et nunquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit, et suavis uxor (quae tamen rara aut nulla est), cum parturiente geminus cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet enim secum omnes qui sunt, quique potius fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult transfert, quod corpore non potest cogitatione complectitur. Et si hominum copia defuerit, loquitur cum Deo. Nunquam minus solus erit, quam cum solus fuerit. Porro liberorum causa uxorem ducere, vel ne nomen nostrum intereat, vel ut habeamus senectutis praesidia, et ut certis utamur haeredibus stolidissimum est. Quid enim ad nos recedentes e mundo pertinet si nomine nostro alius non vocetur, cum et filius non statim patri suo vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine? At quae senectutis auxilia sunt nutrire domi illum, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe cum ad maturam aetatem veneris, tarde ei videaris mori. Haec et hujusmodi Theophrastus edisserens, quem nostrum non moveat ad quietam continentiae vitam? Quieta est enim continentiae vita, quam non inquietat uxoris suspicio, non sollicitant ancillarum sumptus, nec conturbat filiorum perversitas. Quae munditiae gignit florem, puritatis parit fructum, bonae conscientiae profert odorem. Haec tergit carnis maculas, animam sincerat, restringit cogitationum fluxus. Si quis autem uxoris non est expertus incommoda, experto credat. Cicero enim rogatus ab Hircio, ut post repudium Terentiae sororem ejus duceret, non acquievit, dicens non se posse et uxori et philosophiae pariter operam dare. Fertur et Socrates duas uxores habuisse, Xantippen et Mironem neptem Aristidis. Quae cum eum crebro conviciis aggrederentur, novissime verterunt impetum in eum et male multatum, tandemque fugientem diu persecutae sunt.

Sed forsitan putet aliquis concordiae providisse, si pauperem ducat uxorem. Marcus Cato Censorius habuit uxorem Paulam, humili loco natam, vinolentam, impotentem, et (quod credere facile posset nemo) Catoni superbam. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae, introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata. Quid igitur, dilecte mi? num doctior es Catone? num Philippo rege potentior? Non acquiescit mulier superba viro sapienti, nec potentem veretur irata. Totae Euripidis tragoediae in mulierum maledicta sunt, unde et Hermione loquitur.

“Malarum me mulierum decepere consilia.”

Scribit Herodotus, quod

“mulier cum veste deponat verecundiam. Quod sine teste gerit, quasi non fecerit, obliviscitur. Si quis autem testis adfuerit, ipsa tamen artificio linguae fateri cogit eum non vidisse quod viderit. Quod verbis excusare non valet, hoc lacrymis excusat.”

Blanditur oculis, seducit osculis, amplexibus instat et vincit. Amatur in muliere forma, non anima. Amor autem formae viriles enervat animos, non attendit cui adbaeserit, rationis expers esse dignoscitur. Scripserunt sicut legisse recolo Aristoteles et Seneca de matrimonio libros, in quibus amorem formae uterque accusat.

“Amor, inquiunt, formae rationis oblivio est, et insaniae proximius philtrium, foedum, minimeque conveniens animo sapientium, turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit, quaerulosos, iracundos, temerarios, dure imperiosos, serviliter blandos, omnihus inutiles, etiam ipsi novissime amori facit.”

Nam, cum fruendi cupiditate insatiabilis flagrat, plurima tempora suspicionibus lacrymis, conquestionibus perdit, odium facit sui, et ipse novissime odium est. Tota amoris insectatio apud Platonem posita est, et omnia ejus incommoda Lysias explicavit, ut qui non judicio, sed furore ducatur, et maxime uxorum pulchritudini gravissimus custos accubet. Refert praeterea Seneca cognovisse quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horae praesentia ejus carere poterat, potionemque nullam nisi alternis tractam labiis vir et uxor hauriebant, alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improvida vis ardentis affectus erumpebat. De hoc eodem exemplo dicit Hieronymus contra Jovinianum:

“Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis.”

Nihil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in Sententiis:

“Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior.”

In aliena quippe uxore omnis amor turpis, in sua nimius. Sapiens vir judicio debet amare conjugem non affectu, ut regat impetus voluptatis, ne praeceps feratur in coitum. Nihil enim foedius est quam uxorem amare perinde atque adulteram. Certe qui dicunt se causa rei familiaris et generis humani uxoribus jungi, et liberos colere, imitentur saltem pecudes, et postquam uxorum venter intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. Ducuntur plerumque uxores non causa fornicationis vitandae, sed causa luxuriae explendae; nec causa prolis, sed causa pecuniae. Unde Martia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea cur post amissum virum denuo non nuberet, respondit se non invenire virum, qui se magis vellet quam sua. Quo dicto eleganter ostendit divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis, sed digitis uxores ducere. Optima est uxor, quam non avaritia conciliat, nec luxuria copulat. Refert oeconomicus Xenophontis liber pulcherrimus, in quo De civili loquitur conjugio, quod

“pari labore vir et mulier desudarent in opere. Ille foris victus et cultus humanos quaereret, illa vero domi curam ageret, ovium caeterarumque pecudum fetus et fructus custodiret.”

Sed post mulierum labor immutatus est, et quae laborare consueverant, dominari coeperunt: et quandoque dominium concomitatur otium. Unde Columella cum de luxu mulierum loqueretur, inquit:

“Luxu et inertia defluunt.”

Ut ne lanificii quidem curam suscipere dignentur, sed domi confectae vestes fastidio sint, perversaque cupidine maxime placeant, quae grandi pecunia et totis pene censibus redimuntur. Instrumentorum agrestium cura gravantur, sordidissimum negotium paucis diebus in villa morari dicunt. Amant enim civitatum frequentiam, platearum plausus, fori spectacula, otiosorum confabulationes, interesse choreis gaudent, videre et videri summum bonum existimant. Quae igitur, charissime, placet tibi, an quae sectatur otium, an quae dominio gaudet, an quae labore fatigatur? Otium enim luxuria, dominium superbia, laborem jurgia sequuntur: his igitur et hujusmodi curis laborat et affligitur, qui uxoris pestiferae consortia diligit. Restat nunc, frater charissime, ut qui philosophorum posuimus exempla, mulieris actus explicando, ad divinarum Scripturarum testimonia transeamus.