|
Causa mali mulier, initium culpae, fomes peccati. Scriptum est enim: A
muliere initium factum est peccati, et per ipsam omnes morimur (Eccli.
XXV). Ipsa est, quae subvertit justum, sapientem decipit, exsuperat
fortem. Nonne David virum sanctum, qui leoni et urso non cessit, qui
Philisthaei frontem lapide comminuit, mulieris aspectus traxit ad
culpam? Quid tam ingens Samsoni virtus, vel quod Salomoni tam laudata
profuit sapientia? Vicit enim utrumque mulier. Nam, sicut ignis non
satiatur combustibilibus, et avaritia nunquam satiatur pecunia, sic
ardor mulieris nunquam dicit: Sufficit. Uxor propria habenti solet esse
fastidio, aliena vero non sine periculo adamatur. Propria exsuperat
verbis, aliena mollit sermones suos, et multo labiorum suorum
blandimento seducit cor amantis. Unde Salomon: Ut eruaris, inquit, a
muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos, et inclinata
est ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius. Omnes qui
ingrediuntur ad eam, non revertuntur, nec apprehendent semitas vitae
(Prov. II). Et in eodem scriptum est: Favus distillans labia meretricis,
et nitidius guttur ejus oleo. Novissima autem illius amara quasi
absinthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus
descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per
semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab
ea vitam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. Ne des alienis
honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei
viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena et gemas in novissimis
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: Cur detestatus
sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, nec audivi
vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? In favo
mellis duo sunt, id est, mel et cera. In facie meretricis similiter duo,
scilicet decor et gratia, hoc est pulchritudo oris, et dulcedo sermonis.
Cera succendit ignem, mel praebet dulcedinem. Sic pulchritudo meretricis
igne libidinis inflammat carnem, blandimento vero lenocinantis sermonis
subvertit mentem. Stillat mel ex cera, dum meretrix verba sua mollit et
facit dulcia. Hanc autem dulcedinem aeternae mortis amaritudo comitatur.
Unde sequitur: Novissima illius amara quasi absinthium, et lingua ejus
acuta quasi gladius biceps. Mors aeternae damnationis per gladium,
amaritudo vero desperationis per absinthium designatur. Custodi ergo
animam tuam a muliere mala, et a blanda lingua extraneae, non
concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum: ne rapiaris nutibus illius,
pretium enim scorti vix est unius panis (Prov. VI). Diligit mulier, ut
decipiat, decipit ut rapiat. Amat quod habes, non quod es. Haec est
quae, ut Salomon ait, vecordi juveni occurrit ornatu meretricio,
praeparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec
valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis,
nunc juxta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur juvenem, et
procaci vultu blanditur, dicens: Victimas pro salute tua devovi, hodie
reddidi vota mea. Idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te
videre et reperi. Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis
ex Aegypto. Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni,
inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat
dies. Non enim est vir in domo sua, abiit in via longissima. Sacculum
pecuniae secum tulit. In die plenae lunae reversurus est in domum suam.
Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus
lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula stultus trahitur,
donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum,
et nescit quod de periculo animae illius agitur. Nunc igitur, fili mi,
audi me, et attende verba oris mei, ne abstrahatur in viis illius mens
tua, neque decipiaris semitis ejus. Multos enim vulneratos dejecit, et
fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viae inferi domus ejus
penetrantes inferiora mortis (Prov. VII). Quid diligitur in muliere?
forsitan quod diligi solet in quolibet flore. In flore color, in muliere
decor; sed utrumque parvi temporis est. Rubet rosa, lilia candent, viola
purpuram imitatur ferrugineam, nec tamen in hieme floret rosa, nec
redolet lilium, nec viola nascitur, sed sicut verna tempestas sola
florum praecipua pulchritudine vestitur, sic mulieris juventus sola
decoris gratia coloratur. Ut autem flos quandoque aut exuritur gelu, aut
pruina marcessit, sic decor mulieris aut infirmitate languet, aut senio
evanescit. Mulier omnis aut in juventute morietur, aut erit anus. Si
moritur, sequitur dolor, si eam diligis; si anum exspectas, nemini
vetula placet. Non igitur amandum quod tam cito displicet, aut tam
leviter dimittitur. Illa quae verticis crines aurea dividit acu, quae
frontem pingit, faciem colorat, gemmis digitos exornat, erit esca
vermium, erit colubri cibus. Hujus collum coluber ambiet, anget anguis
ubera. Et quanto pulchrior atque tenerior fuerit caro, tanto velocius
putrefacta vertetur in saniem. Haec in terra patietur. Sed quid in
inferno erit? Audi Isaiam loquentem de filiabus Sion, quae extento
collo, et nutibus oculorum elevatae, et in pedibus suis composito gradu
incedebant: Decalvabit, inquit, Dominus verticem filiarum Sion, et
crinem earum nudabit. Auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et
lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et
discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et
palliola, et acus, et specula, inaures, et annulos, et gemmas in fronte
pendentes, et mutatoria, et sindones, et vittas, et theristra (Isa.
III). Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, pro
crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Hic vermis,
illic ignis; hic putredo, illic tormentum sine termino. Erit tamen ibi
vermis conscientiae hic, nutritus delectationibus carnis, qui illic
desperationis dolorem commovebit. Ecce quod amas homo, ecce quod es et
quod amas. Cinis es et pulvis, et vento superbiae sublevaris. Nocet
vicinitas mulierum, cohabitatio earum multos traxit ad crimen,
|
“quarum, ut ait B. Gregorius, vox blanditur auribus, et facies oculis.”
|
|
In paradiso nocuit mulier, in terra adhuc nocet, trahitque ad inferos.
Ne igitur obstruat coelum, sapientis est providere. Unde in
Ecclesiastico legitur: In medio mulierum noli commorari, de vestimentis
enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri (Eccli. XLII). Unde in
Proverbiis Salomon dicit: Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu
suo, ita ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas, et
non comburantur plantae ejus? (Prov. VI.) Sic qui ingreditur ad mulierem
proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Dum aegrotaret Job, et
damna substantiae pateretur, dum pro morte filiorum cor ejus doloribus
anxiaretur, dum molestia carnis affligeretur, et testa saniem raderet,
inter haec nihil est relictum, quod gravius affligeret, quam uxor insana
et perversa. Ait enim viro aegrotanti: Adhuc permanes in simplicitate
tua, Benedic Deo et morere (Job II). In paradiso, ut diximus, mulier
nocuit, sed in sterquilinio, ut audis, non desinit. Adfuit cum Petro in
praetorio, et cum Herode locuta est in palatio. In praetorio Petro
praebuit negationis occasionem, in palatio ausa est dicere Herodi: Da
mihi in disco caput Joannis Baptistae (Marc. VI). Commorari igitur cum
leone et dracone magis placeat quam cum muliere nequam habitare.
Nequitia enim mulieris immutat faciem ejus, et obcaecabit vultum suum
tanquam ursus, et quasi saccum ostendet in medio proximorum. Ingemuit
vir ejus, et audiens suspiravit modicum. Averte igitur faciem tuam a
muliere, et maxime a muliere compta, et ne respicias speciem alienam,
propter speciem enim mulier immutat faciem suam, et multi perierunt.
Haec concupiscentia quasi ignis exardescit. In amorem Thamar sororis
suae Amon filius David exarsit, et periit (II Reg. XIII). Exarsit, et
periit in amore Dinae filiae Jacob Sichem filius Hemor (Gen. XXXIV). Sic
speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt. Nonne in
Proverbiis scriptum est de ea? Fovea profunda meretrix, et puteus
angustus aliena (Prov. XXIII). Insidiatur in via quasi latro, et quos
incautos viderit, interficiet. Nonne pretium scorti, seu meretricis vix
est unicus panis? Nonne qui nutrit scorta, perdet substantiam? (Prov.
VI.) Ecce duo contraria si luxuriosus es et avarus. Largum enim quaerit
luxuria, parcum avaritia (Prov, XXIX). Hae sunt illae duae dominae
contrariae, de quibus dicit Augustinus, quod contraria praecipiant.
Dicit avaritia, serva; luxuria dicit, eroga. Perdis si male erogas; si
autem non erogaveris, non recipis quod amas. Nutrimentum luxuriae
cohabitatio ministrat, praebet vires, supponit igni materiam. Nisi enim
adjacentem subtrahas igni stipulam, non cessat ignis; sic luxuria,
quandiu carnalibus desideriis pascitur, non exstinguitur. Duobus modis
ignis exstinguitur, scilicet dum subtrahuntur ligna, vel aspergitur
aqua. Sic luxuriae flamma, dum subtrahuntur carnis incentiva, vel dum
mens irrigatur lacrymarum affluentia, suffocatur ne noceat.
|
|