CAP. III. Invitatur amicus ad compunctionem cordis, et fontem lacrymarum, ut devitet illecebras carnis.

Veni igitur, charissime, ad fontem compunctionis, qui oritur in valle humilitatis, qui defluit per declivia convallium, id est, per corda humilium. Cujus unda exstinguit libidinis flammam, vitiorum temperat aestus, mentium sordes lavat, carnalium desideriorum restinguit sitim. Irrigatur ab hoc fonte castitatis hortus, humectantur ab eodem virtutum plantaria. Hujus humor nutrit oliveta misericordiae, roseta martyrii, castitatis lilia, inviolatae virginitatis violas gignit, et varios moratae juventutis emittit flores. Sicut ex aquarum humore, et calore solis terra ista facta fecundior copiosiorem cultori suo reddit fructum, sic hortus animae nostrae dum lacrymarum affluentia suffunditur, dum rore coelesti et sancti Spiritus calore vaporatur, segeti virtutum praestat incrementum, pullulare cogit virgulta justitiae, in vineis charitatis botros multiplicat gratiae, multiplicat et abundantiam vini, id est, intelligentiam verbi divini. Mentes etenim, quae sitae sunt in convallibus humilitatis, quas illuminat radius contemplationis, per calorem sancti Spiritus defenduntur a tentationis pruina, per humorem compunctionis intimae, replentur intelligentia divina. Sicut rivulus lene sonantis aquae objectu lapidum dat saltus, et quasi quodam delectabili murmure aures demulcet audientium, sic rivulus compunctionis dum peccatorum occurrit memoriae, dat singultus, et psalmorum dulce murmur auribus cordis insonat. Dum enim occurrit peccatorum memoria, mens de singulis trahit suspiria. Sunt igitur rivuli saltus, animi singultus; psalmorum vero ruminatio, fluentis est aqua murmuratio. Super ripas hujus fontis dulce est commorari, et considerare vultum nativitatis suae quasi in speculo (Jac. I). Ut si qua macula dignoscatur in facie, mundetur aqua. Contingit quandoque, ut fons compunctionis repleatur terra, nec aliquos habeat decursus, sed obstrusis venarum meatibus bitumine et limo plenus superabundet. Tunc fons oppletur terra, cum mens nihil nisi terrena cogitat sicut in Ezechiele dicitur de aedificio in monte viso: Et terra, inquit, erat usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia (Ezech. XLI). Per aedificium signatur Ecclesia, per fenestras aedificii, Ecclesiae praelati, clauduntur fenestrae, quia terra erat usque ad fenestras. Intenti enim terrenis desideriis Ecclesiae praelati lumen verbi subtrahunt subjectis, et hoc est fenestras esse clausas. Sic fons compunctionis, dum terra repletur, siccatur, nisi terra ejiciatur. Sed tunc ejicitur terra, cum per confessionem mens absolvitur a culpa. Quando autem noviter purgatur, tribus adhuc modis obscuratur. Obscuratur enim profunditate, turbatur limo, agitatur vento. Profunditas fontis est longae consuetudinis in peccatis assiduitas mentis. Limus vero delectatio carnalis, quia licet animus peccato renuntiet, ex consuetudine tamen praecedenti, quaedam dulcedo delectationis in carne quandoque remanet. Agitatur vento cum mens noviter conversa vento suggestionum aliquantulum movetur accepto. Sed dum cessat ventus, dum limus ima petit, dum illuminatur profunditas fontis radio contemplationis, tunc mens tranquillitatem recipit, et fit illustre quod erat obscurum. Fit itaque fons purus, fit purior, fit purissimus. Purus efficitur per cognitionem sui, purior per cognitionem mundi, purissimus per cognitionem Dei. Cognitio sui generat humilitatem, cognitio mundi ipsius mundi despectionem, cognitio Dei charitatis ardorem. Cognitio sui illuminat profunditatem, contemptus mundi pellit delectationem, ardor vero charitatis sedat ventorum, id est, tentationum commotionem. Sic igitur congregantur illa tria, scilicet claritas, puritas et tranquillitas. In intelligentia claritas, in conscientia puritas, in moribus tranquillitas. Veniant igitur ad fontem compunctionis illi, qui sedent super flumina Babylonis. Sed quomodo venient? recordando Sion. Unde Psalmista: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. (Psal. CXXXVI). Qui scrutantur fluctus mundanae confusionis, quod est esse super flumina Babylonis, si contemplentur coelestia, solo eorum desiderio excitentur ad lacrymas. More enim fluminis mundana cuncta transeunt. Amittuntur divitiae, mutantur honores, aedificia corruunt, pretiosae vestes conteruntur aut consumuntur, amici moriuntur: hi gladio, illi senio; hi casu, illi infirmitate. Evanescit pulchritudo, labitur aetas, cito fit de puero juvenis, de juvene senex, de sene decrepitus. Sic mundana transeunt, et tamen multi sequuntur ea. Hi enim sedent super fluenta luxuriae, illos trahit torrens iracundiae, hunc vorago gulae demergit, illum cupiditatis profunditas absorbet. Hunc loquacitatis impetus subvertit, illi otiositatis stagna placent. Assimilatur otiositas stagno; quia, sicut stagnum abundantiam nutrit piscium, sic otiositas multitudinem cognitionum. Haec sunt mortis flumina tenaci vitiorum luto repleta. Clama igitur, charissime, ut educaris de lacu miseriae, et de luto faecis (Psal. XXXIX), ut venias et bibas de fontibus Israel, et haurias aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII). Fons compunctionis est unus de fontibus Salvatoris. In hoc fonte salus et sanitas. Bibit Petrus ex hoc fonte, et salutem recepit. Venit Maria Magdalene ad hunc fontem, et ab languore peccatorum multorum sanata est. Ad hunc fontem fontes Israel defluunt. Septem sunt enim fontes Israel, quibus videntium Deum mentes irrigantur, id est septem sunt sancti Spiritus dona, quae sunt spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini. De fonte sapientiae procedit aqua doctrinae. Spiritus intelligentiae emittit rivulum providentiae. De fonte consilii procedit vena solatii. De fonte fortitudinis robur boni operis. Emittit fons scientiae gemitum doloris: qui enim addit scientiam, addit et laborem. Reddit autem fons pietatis decursum compassionis. Rivulus vero timoris, fructum confessionis. Anima itaque Deum sitiens compungitur timore, compungitur et amore. Dum enim cogitat vitae praesentis exsilium, vel dum recolit inferni supplicium, tunc affligitur lacrymis, vexatur suspiriis. Cum vero longa moeroris anxietate consumpta, de venia securitas nascitur, aut contemplatione coelestium mens delectatur, tunc est oneri transeundi ad regnum dilatio, et cruciatur mens desiderio. Ex his igitur quatuor affectionibus anim tanquam ex quatuor rivulis, quorum duo descendunt ex superiori irriguo, duo vero ex inferiori ascendunt, fons compunctionis augmentatur et crescit. Haec est terra, quam dedit Caleb Axae filiae suae sedenti super asinum, suspirantique et dicenti: Da mihi, pater, benedictionem. Terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Deditque ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius (Josue. XV). Axa quamlibet animam fidelem, asinus eidem animae subjectam carnem, terra australis ardorem exprimit bonae mentis. Irriguum superius et irriguum inferius duo genera compunctionis, timoris et amoris. Gemitus suspirantis dolorem poenitentiae designat. Per irriguum superius igitur, et irriguum inferius timor et amor intelligitur. Dum enim ex consideratione praesentis miseriae, vel ex recordatione gehennalis poenae, profluimus lacrymis, tunc quasi geminos aquaeductus ex irriguo inferiori, id est ex timore, ad fontem compunctionis dirigimus. Cum vero animus foras mittit timorem, et mens emollitur per amorem; dum cruciat mentem dilatio, et animus ascenditur desiderio, tunc quasi ex irriguo superiori, id est, ex amore duo rivuli ad fontem compunctionis descendunt. Haec est haereditas Axae filiae Caleb, filii Jephonae, qui duxerit eam uxorem tali ditabitur haereditate. Caleb cor interpretatur, Jephone conversio: qui enim convertuntur ad cor, irrigua compunctionis possident, et australi terra delectantur, id est, bonae menti, quae calore Spiritus sancti fervens flagrescit, dominantur. In his rivulis animae sordes abluuntur, et carnis inquinamenta purgantur. In inferiori irriguo animae vestes a grossioribus sordibus mundantur, in superiori mundiores fiunt, in australi vero terra siccantur. Timor lavat, amor mundat, calor siccat. In inferiori irriguo timor, in superiori amor, in australi est calor. Timor ex poena, amor ex desiderio, calor ex igne. Sensualitas timet, ratio delectatur, animus radio contemplationis illuminatur. In uno sordes deponuntur, in altero munditia recipitur, in tertio candor. Timor exprimit actionum peccata, amor delicta cogitationum eliminat. Ignis vero meditationum humorem carnalium voluptatum exsiccat. Unde Psalmista: Et in meditatione mea exardescit ignis (Psal. XXXVIII). Potest et aliud de hac inundatione et mundatione aquarum spiritualium per similitudinem dici. Solent etenim materiales panni, prius aqua frigida, postea vero calida lavari, et sic ad radios solis, ut siccentur, poni. Aqua miscetur cineri, colatur, ut ita dicam, per pannum, ne cinis transeat, et sic quae lavantur, citius mundantur. Cum enim per amorem coelestium desideriorum compunctionis lacrymae excitantur, tunc quasi ad ignem ponitur aqua. Cum carnalis fragilitas attenditur, tunc quasi cineribus aqua miscetur. Colatur per pannum, et commovetur cinis, dum per memoriam mortis considerat animus turbationem carnalis fragilitatis. Per hoc igitur compunctionis lixivium animae sordes abluuntur, homicidii videlicet sanguis, invidiae venenum, luxuriae fetor, levitatis pulvis, cupiditatis fumus, pannus menstruatae, voluptatis coenum. Longe digressi, charissime, coeptum reliquimus iter, more viatoris, qui juxta viam fontem reperiens ponit latus super ripam, florido gramine delectatur. conspicuas miratur aquas, sitim relevat, viae refrigerat aestum, lota facie lavat manus et pedes. Sic qui fontem compunctionis reperit, animae faciem lavat, quia mentis speciem decorat. Lavat et opera manuum, lavat et affectus cogitationum, quibus quasi pedibus mens ad optata progreditur. Immorari diutius liberet circa fontis hujus fluenta, saltem loquendo, nisi propositi nostri finis instaret,