LIBER SECUNDUS.


CAP. I. De duplici uxore, et duplici vita.

Surgamus igitur, et revertamur ad rem, ut qui paulo ante carnalium nuptiarum patefecimus incommoda, nunc ad dulces spiritualis conjugii amplexus provocemus socium. Cavendum autem primum esse moneo, ne illicito fruatur conjugio, neve talem ducat, quae aut matris, aut patris offendat animum. Isaac duos habuit filios, et uterque duas habuit uxores. Esau enim duxit Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci, quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae (Gen. XXVI); Jacob vero filias Laban Liam, et Rachel sibi conjugio sociavit (Gen. XXIV). Quid autem hi duo fratres nisi duo motus, qui sunt in homine, designant, hoc est concupiscentiam carnis et spiritus? Quid uxores Esau, nisi propriae laudis amorem, et mundi sapientiam? Quid uxores Jacob, nisi activam et contemplativam designant vitam? Ad hoc pertinet, quod dicitur: Factus est Esau vir gnarus venandi; Jacob autem simplex habitabat domi, vel in tabernaculis (Gen. XXV). Venator carnem sequitur, et carne vescitur, quia concupiscentia carnalis sectando carnalia carnalibus desideriis pascitur; animus vero spiritualis quasi Jacob vir simplex in tabernaculis moratur, quia intus spiritualia meditando delectatur. Esau feras, Jacob sequitur oves: hic sanguinem fundit, ille lac praebet; hic lanam, ille pilos inutiles; hic gerit arcum, ut vulneret, et ponit laqueos ut decipiat, ille baculum tenet sustentationis per consolationem, et virgam directionis per correctionem. Probans quoque Esau, quod non libenter acciperet pater suus filias Chanaan, duxit uxorem absque his quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham (Gen. XXVIII). Erat enim Ismael ancillae filius, quae est Agar. Agar carnem, Ismael carnis appetitum, filia Ismaelis curam designat carnis. Duxit itaque filiam Ismaelis, qui curam carnis in desideriis facit. Uxores Jacob solae laudantur; in una fecunditas, in altera facies commendatur. Quibusdam tamen sola Rachel, quibusdam sola Lia placet. Amant enim quidam contemplationis pulchritudinem, quietem silentii, lectionis speculum, conscientiae puritatem, piae meditationis consolationem. Charitati divinae quasi vultui Rachelis inhaerent, aspectibus animi tanquam voluptuosis amplexibus illius astringuntur. Aliis vero solius Liae fecunditas placet. Generant verbo praedicationis filios, hos nutriunt lacte consolationis, illos vero pastu cibi fortioris. Necessario serviunt labori, curam rei familiaris gerunt, necessaria fratribus subministrant, et sunt quasi vela, aut saga cilicina, quibus tota pulchritudo tabernaculi a vento et pluvia custoditur. Apud nos autem utraque ducitur, id est, Rachel et Lia, ne intolerabilis sit labor Liae, neu quies Rachelis habebatur taedio, sed constitutis horis sibi invicem succedant. Succedat labor orationi, oratio labori, lectio meditationi, meditatio praedicationi. Sic ad Rachel Jacob quandoque intrabat, sed ad Liam saepius intrare consueverat. Ducenda est igitur uxor, quae summi patris animum non offendat, quae gaudium felicitatis non conturbet aeternae. Hoc enim interpretatur Isaac gaudium, sive risus. Item cavendum est, ne talem ducas, quam lex prohibeat. Populo etenim Israel exeunti de Aegypto, cum septem gentes, id est, Chananaeos, et Pherezaeos cum quinque reliquis gentibus expugnaret, Dominus ait: Non inibis foedus cum eis, neque sociabis conjugia; filiam tuam non dabis filio ejus, nec filium ejus accipies filio tuo, quia seducet filium tuum (Exod. XXXII). Patet moralis sensus. De Aegypto exeunt, qui mundo renuntiant; expugnant illas septem gentes, et possident terram eorum, qui terram cordis sui liberant a dominio septem principalium vitiorum. Foedus vero cum eis non inire, est consensum delectationi non praebere. Connubia non sociare, opera delectationum non adimplere. Filii autem et filiae Chananaeorum sunt opera eorum perversa, et suggestiones, vel cogitationes pravae. Filii et filiae Hebraeorum sunt opera bona, et piae cogitationes. Conjunguntur siquidem hae duae nationes inter se contrariae mutuo, quando opus bonum suggestioni, aut cogitatio bona operi nefario consentit. Sed Hebraei filium Chananaei filia seducit, cum boni consilium operis suggestio perversa subvertit. Sic Evae suggestio primi parentis mutavit consilium, porrexit voluptatis pomum, et ad inobedientiae promovit transgressum. Quod si spiritualiter intelligatur, Eva quotidie primo parenti offert pomum, quia caro spiritui suggerit voluntatis affectum. Pomo enim voluptas carnis per similitudinem comparatur. In pomo enim tria sunt, scilicet odor, color et sapor. Et in voluptate tria scilicet favor, honor et amor. Favor itaque mundi est quasi odor pomi, color honor, sapor amor. Sicut enim naribus dulcis odor attrahitur, sic totis desideriis animi famae saecularis favor affectatur. Sed caret pomum pulchritudine coloris, si voluptas privetur honore mundanae potestatis. Odorem vero sapor sequitur, quando opere desiderium voluptatis impletur. Monstrat diabolus Evae pomi colorem per suggestionem, odorat Eva per delectationem. Adam per delectationis amorem consentit. Haec in nobis quotidie fiunt. Suggerit enim diabolus, delectatur caro, spiritus consentit. Adhibenda est igitur custodia, ne dominetur sensualitas, sed succumbat, ne stultitia carnis animum privet virtute rationis.