|
Incassum forsitan hortor te, charissime, ne ducas uxorem, quia fortassis
aliquam duxisti. Si autem duxisti, vide utrum placeat; cave ne sit
ancilla, ne adultera, ne foeda. Per Moysen etenim scriptum est:
|
“Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam
ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii,
et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa
alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque libellum
repudii, et dimiserit eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non
poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est, et
abominabilis facta est coram Domino (Deut. XXIV).”
|
|
Audi, charissime, quid de adducto exemplo beatus Gregorius dicat:
|
“Homo, inquit, uxorem accipit cum actionis terrenae suscipit curam.
Cujus cum cognoverit foeditatem, dat libellum repudii, et dimittit eam
de domo sua, quia saepe ipsa terrena actio, quae priusquam haberetur
fortiter amabatur, cum habita fuerit, ejus foeditas agnoscitur: cum
scilicet esse per peccatum polluta videtur. Dimittit ergo eam vir de
domo sua, ut amorem ejus abjiciat de mente sua. Quae egressa alterum
utrum accipit, quia terrenam actionem, quam tu deseris, alius
concupiscit, sed fortasse etiam ipsi in odium quandoque ventura est, ut
eam utiliter dimittat.”
|
|
Bene autem dicitur, dimiserit eam, vel certe mortuus fuerit, quia
unusquisque terrenam curam aut dimittet, aut morietur, id est, aut non
ei ex animo succumbet, aut propter eam funditus in animae vita
succumbet. Sive ergo eam sequens maritus dimiserit, sive mortuus fuerit,
maritus prior eam in uxorem non poterit recipere, quia polluta est, ut
videlicet is, qui semel terrenam curam, atque praesentis vitae
intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quoniam ipse jam
suo judicio se polluit, qui eam prius ideo deseruit, quia pollutam esse
cognovit. Habes nunc, charissime, causam separationis idoneam. Causa
enim separationis est occasio foeditatis, fetoris. Sed fetoris
assiduitas fortassis quid, et praecipue vel quantum cuilibet noceat
dignoscere non permittit, nec fetorem curae saecularis discernunt nares,
nisi quae fragrantiam consueverint boni odoris; sed qui remotus est a
fetore qui moratur inter odoriferos virtutum flores, et bonorum operum
velut aromatum reficitur odore, qui carnis munditia delectatur, et
puritatem cordis observat, talis peccati fetentem nebulam sentit, et
contaminantem superfluitatis evitat labem. Ejice igitur uxorem, et sic
ejicies cum uxore fetorem, id est, de domo mentis curam expelle
saecularem. Non enim sane habitabunt simul animus spiritualis et cura
saecularis, sed tum separatur animus a terrenis, dum coelestibus
inhaeret, dum interius divinae contemplationis rore suffunditur, et
gratiae spiritualis dulcedine fruitur, cito et facile peccati pessimum
discernit odorem. Veni igitur, charissime, ut curras adolescens cum
adolescentulis, et dicas: In odore unguentorum tuorum currimus:
adolescentulae dilexerunt te nimis (Cant. I). Curramus igitur ut
ungamur. Sunt enim quidam qui non currunt, quia nimii fetoris
assiduitate imbuti fragrantiam virtutum non sentiunt. Sunt alii qui
lento passu incedunt, et sic aut vix aut nunquam perveniunt. Lento
siquidem passu gradiuntur, quia minorum virtutum gradibus innituntur.
Sunt et alii qui currunt, quorum duae species sunt, scilicet qui currunt
et perveniunt, alii vero qui dum currunt quibusdam occurrunt, et
confabulantur eis, sed dum morantur quo tendebant obliviscuntur.
Currebat Cornelius, currebat Zachaeus, uterque fide et opere currebat.
Currunt Ananias et Saphira, currunt et non perveniunt. Currunt interdum
frustra saeculares, currunt et claustrales. Illi enim detinentur
quandoque delectamentis mundi, ne exeant a mundo; isti vero revocantur
delectationibus carnis, ut redeant ad mundum. Impediunt ergo cursum boni
operis offendicula miserae carnis. De hoc cursu dicit Apostolus:
Currebatis bene, quis vos impedivit? (Galat. V.) Infirmi currunt ut sani
fiant, qui enim delectantur odore unguentorum, tactu sanantur eorum.
Odor unguentorum, fragrantia virtutum est; unctio eorum, exhibitio est
bonorum operum. Unguenti siquidem spiritalis tres species esse dicuntur,
prima videlicet per quam tumores comprimuntur, secunda per quam
confractiones solidantur, tertia per quam dolores extrahuntur. Unguentum
etenim humilitatis tumorem curat elationis. Unguentum consolationis
laesionem refovet fractae mentis. Unguento autem confessionis ab intimis
vis extrahitur inveterati doloris. Sed tunc operatur citius quando
assiduae exhortationis manu fricatur. Tenet etiam quandoque medicinalis
potionis similitudinem confessio, sicut enim per potionem curantur
interiora ventris, sic per confessionem infirmae pugnantur vitia mentis.
Curantur itaque contraria contrariis, subintrant enim virtutes
recedentibus vitiis: hic est autem adolescentularum cursus, virtutum
scilicet profectus. Currant ergo juvenes et virgines, senes cum
junioribus (Psal. CXLVIII). Sed qui plus diligit, velocius currit.
Praecurrit sponsa, id est, anima perfecta, subsequuntur adolescentulae,
id est, minus perfectae.
|
|