|
Unde veniunt, et quo currunt? Ex Aegypto ad nuptias. Ad cujus nuptias?
Summi regis filii. Qui sunt qui ad eas veniunt? Pauperes et meretrices,
stulti et ignobiles, et tamen Dominus nuptiarum partitur eis munera sua
dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Nec tantum trahit eos odor
unguentorum, sed etiam sapor ferculorum Fercula enim illa Deum sapiunt.
Ibi audient nova amoris cantica. Canit enim sponsa: Osculetur me osculo
oris sui (Cant. I). Ibi enim videbunt regem in decore suo (Isai.
XXXIII), speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Ibi tangent
fimbriam vestimenti ejus, ut cesset fluxus sanguinis (Matth. IX), id
est, fluxa voluptas carnis. Sic omnes animi sensus aliquid de eo bene
sentiunt. Olfactus odoris fragrantiam sensit; gustus saporis dulcedinem,
visus rerum pulchritudinem, auditus delectabilia, tactus suavia, sed
haec in animo spiritualiter quandoque reperiuntur. Animus enim odorat
dum spiritalia cogitat, audit dum attendit, videt dum intelligit, gustat
dum delectatur, tangit dum operatur. Veniunt igitur ex Aegypto animae ad
nuptias, quae mundo renuntiantes Deo spiritaliter conjunguntur, ut
generent sobolem virtutum per temporis incrementum. Quae fuerant
pauperes, quia divitiis coelestibus diu caruerant; meretrices, quia in
domo mentis suae lupanar libidinosa voluptatis erexerant; stultae, quia
mundi sapientiam secutae fuerant; ignobiles, quia peccato servierant.
Sed Christus pauperem ditat, ignobilem sublimat, meretricem facit
uxorem, stultam sapientiem. Veni ergo, charissime, ut videas ministros
nuptiarum indutos purpura, et bysso, rosarum flores et lilia convallium
tenentes, talares tunicas habentes, balteis cinctos, diversa portantes
fercula. Hi, qui bysso vestiuntur, et tenent lilia, sunt justi, qui
nimio labore munditiam carnis quaesierunt. Byssus de terra nascitur, et
fit ex lino, quod cum eradicatur, in aquam mittitur, inde extractum ad
radios solis siccatur, siccatum malleis frangitur, fractum manibus
fricatur, ferri patitur divisiones, ut ab aristis et stupa separetur
ducitur in filum, fit tela, transit in usum vestium. Sed byssus non
dicitur, nisi subtilitatem fili et tenuitatem cum candore comitetur.
Anima autem justi induitur bysso, et operatur linum, cum mens separata a
terrenis desideriis operatur bonum, sub aquis diu tenetur et postea sole
siccatur, quia post peccatum lacrymis irrigata radio contemplationis
illuminatur. Sed qui talis est malleum patitur, manibus fricatur, a
stupa disjungitur, quia tribulationem persequentium non veretur, sed
tribulationis assiduitate purgatur. Cum autem linum trahitur in filum, a
laeva in dexteram traducitur manu, vertitur, salivis humectatur: sic
mens, cum a vitiis ad virtutes trahitur, manu et saliva, id est, exemplo
boni operis et verbo exhortationis ad bonum convertitur. Quidam vero
lineis induuntur et non bysso, qui enim non tantum peccata carnis, quae
sunt quasi grossiora fila, relinquunt, sed etiam cogitationum delicta
subtiliter examinant, hi bysso induuntur, his enim filis tela texitur
religionis. Induuntur in tunica talari, et cinguntur balteis. Tunica
talaris est in bonis operibus perseverantia longanimitatis Balteus, quo
renes cinguntur, est castitas per quam luxuriae fluxa restringuntur:
haec est igitur tunica Joseph, hic est balteus Jonathae. Alii vero
purpura vestiuntur, quae colorem sanguineum imitatur, hanc purpuram
primus tinxit Christus. Hac indutus primus Christo ministravit
Stephanus. In spiritalibus siquidem nuptiis diversa diversi ministrant.
Confessores abluendis manibus aquas praebent, luminario succendunt.
Scriptum est enim de his: Sint lumbi vestri praecincti; et lucernae
ardentes in manibus vestris (Luc. XII). Intus enim ardent per affectum
charitatis, exterius vero lucent per exemplum boni operis. Hi dant aquas
manibus, non enim tantum deflent sua peccata, sed etiam aliena, hoc est
enim dare aquam manibus, lacrymis succurrere peccatorum reatibus.
Martyres vero diversa carnium genera ministrant, Stephanus carnes
lapidatas, Joannes oleo frixas, Laurentius igne assas, Vincentius sale
conspersas, Hippolyus dissipatas, dat Joannes caput in disco, Jacobus
suum praebet percussoribus, portat Dionysius suum propriis manibus,
Sabinus abscissas manus. Sed et virgines ministrant teneras carnes,
Agatha ubera, Agnes ustulata latera, Margarita carnes virgis caesas,
Tecla flammis ereptas. Ibi auditur Mariae tympanum, et David cum
cantoribus citharam percutit. Post diversa autem divinae scripturae
fercula, post tympanum mortificatae carnis, post dulce melos citharae,
quae morum concordiam designat, anima quae Christo nubere quaerit,
intrat thalamum suum, id est, mentis secretum, parat lectulum
conscientiae, spargit virtutum flores, et dicit: Ecce tu pulcher es, di
ecte mi, et decorus, lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum
cedrina, laquearia, cypressina. Si noster est, ergo communis. Quibus?
Sponso et sponsae, id est, Christo et cuilibet fideli animae. Tu vero,
charissime, exue te sollicitudine saeculari, exorna thalamum mentis tuae
virtutum floribus, et fac animam tuam talem, quam summi regis adoptet
Filius. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat per aeterna
saecula. Amen.
|
|