|
Contemplationis autem duo genera sunt, unum quod et primum est et
incipientium in creaturarum consideratione, aliud quod ultimum et
perfectorum est in contemplatione Creatoris. In Proverbiis Salomon quasi
meditando incessit, in Ecclesiaste ad primum gradum contemplationis
ascendit, in Canticis canticorum ad supremum se transtulit. Ut igitur
tria his propriis vocabulis distinguamus, prima est meditatio, secunda
est speculatio, tertia est contemplatio. In meditatione mentem pia
devotione succensam perturbatio carnalium passionum importune exsurgens
obnubilat; in speculatione novitas insolitae visionis in admiratione
sublevat; in contemplatione mirae dulcedinis gustus totam in gaudium et
jucunditatem commutat. Igitur in meditatione est sollicitudo, in
speculatione admiratio, in contemplatione dulcedo.
|
|