|
Dixit quidam eloquens et verum dixit, ita dicere debere eloquentem, ut
doceat, ut delectet, ut flectat (S. AUGUST. lib. IV De doct. Christ.,
cap. 14). Demum addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis,
flectere victoriae. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est
docendi necessitas in rebus est constituta quas dicimus, reliqua duo in
modo quo dicimus. Qui ergo dicendo nititur persuadere quod bonum est,
nihil horum spernens, ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat; oret
atque agat ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur. Quod
cum apte et convenienter fit non immerito eloquens dici potest, etsi non
eum sequatur auditoris assensus. Ad haec tria, id est ut doceat, ut
delectet, ut flectat, etiam tria illa videtur pertinere voluisse idem
ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dicit: Is igitur erit eloquens,
qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere.
Discat quidem omnia quae docenda sunt qui et nosse vult, et docere,
facultatemque dicendi ut decet virum ecclesiasticum comparet. Qui vero
dicit cum docere vult, quandiu non intelligitur; nondum se existimet
dixisse quod vult, ei quem vult docere; quia, etsi dixit quod ipse
intelligit, nondum ipsi dixisse putandus est a quo intellectus non est.
Si vero intellectus est, quocunque modo dixerit, dixit. Divinarum igitur
debet Scripturarum doctor et defensor rectae fidei, et debellator
erroris, et bona docere, atque in hoc opere sermonis conciliare aversos,
remissos erigere, nescientibus quid agitur, quid exspectare debeant
intimare. Ubi autem benivolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse
fecerit, caetera peragenda sunt, sicut causa postulat. Si docendi sunt
qui audiunt, narratione faciendum est; si tamen indigeat ut res de qua
agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant; documentis
adhibitis ratiocinandum est.
|
|