|
Principium discendi humilitas est, cujus cum multa sunt documenta, haec
tria praecipue ad lectorem pertinent. Primum ut nullam scientiam, nullam
scripturam vilem teneat. Secundum ut a nemine discere erubescat. Tertium
ut cum scientiam adeptus fuerit, caeteros non spernat. Multos hoc
decepit quod ante tempus sapientes videri volunt, et ideo ab aliis quod
nesciunt discere erubescunt. Tu vero, fili, ab omnibus libenter disce
quod nescis. Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris.
Qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. Nullam denique
scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. Nullam, si vacat,
Scripturam vel saltem legem contemnas. Si nihil lucraris, nec perdis
aliquid. Apostolus enim ait:
|
“Omnia legentes, quae bona sunt tenentes (I Thess. V).”
|
|
Bonus lector humilis debet esse et mansuetus, a curis saecularibus et
voluptatum illecebris prorsus alienus, et sedulus ut ab omnibus libenter
discat. Nunquam de scientia sua praesumat, non videri doctus, sed esse
quaerat, dicta sapientium quaerat, et semper coram oculis mentis quasi
speculum vultus sui tenere ardenter studeat.
|
|