4. Ingenium et memoria.

Ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. Memoria est rerum et verborum et sententiarum ac sensuum firmissima animi vel mentis perceptio. Ingenium invenit, memoria custodit. Ingenium a natura proficiscitur, usu juvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. Memoria per exercitium retinendi et assidue meditandi maxime juvatur et viget. Duo sunt quae ingenium exercent, lectio et meditatio. Lectio est cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. Item lectio est per subjectam sensus investigatio. Trimodum est genus lectionis, docentis, discentis, vel per se inspicientis. Dicimus enim, lego librum illi, et lego librum ab illo, et lego librum