5. De meditatione.

Meditatio est frequens cogitatio cum consilio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscujusque rei prudenter investigat. Meditatio principium sumit a lectione, nullis tamen struitur regulis aut praeceptis lectionis. Delectatur enim quodam aperto discurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem affigat; et nunc has, nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. Principium ergo doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione. Quam si quis familiarius amare didicerit, eique saepius vacare voluerit, jucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione praestat consolationem. Ea enim maxime est quae animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedine, quodammodo praegustare facit. Cumque jam per ea quae facta sunt, eum qui fecit quaerere didicerit et intelligere, tunc animam pariter et scientia erudit et laetitia profundit: unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum.