6. Meditationis tria genera. |
Tria sunt genera meditationis. Unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. Mores sunt in vitiis et virtutibus. Mandatum divinum aliud praecipiens, aliud promittens, aliud terrens. Opus Dei est et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. Quae omnia quanta sint admiratione digna tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit. |