DE MODO ORANDI


PROLOGUS.

Domino et Patri charissimo H. Munusculum hoc dilectionis meae ea vos precor benignitate suscipite, qua me illud scio devotione obtulisse. Dictatum brevem de virtute orationis inelimato licet sermone conscriptum misi charitati vestrae, in quo distinctum habetis quibus modis orantis animus inter precum verba per compunctionem accenditur; demonstratum etiam cur illae a nobis Scripturae, quae petitionis formam non habent, pro nostra sive aliorum salute postulantibus inter orandum proferuntur. De oratione ergo orationem postulaturus scripsi, cujus dulcedinem quanto jam longo pietatis studio perfectius gustastis, tanto libentius donum accipere et donum impendere debetis. Valete.