|
Quo studio et quo affectu a nobis orandus sit Deus, ex nostra miseria
simul et ejus misericordia considerare possumus. Quid enim efficacius
hominem ad orandi studium excitaret quam miseria et calamitas tantorum
malorum, quibus addictus premitur? Et quid jucundius ad effectum orandi
traheret quam misericordia Conditoris sui, quam inter mala sua toties
experitur? Ne ergo mens humana ad orandum pigra sit, hinc sua
necessitate compellitur; ne autem trepida et diffidens oret, illinc
pietate Dei provocatur. Istis duabus alis, miseria scilicet hominis et
misericordia Redemptoris, oratio sublevatur, quia dum mens alterna horum
consideratione se ad devotionem incessanter excitat, quodam spiritualis
desiderii impetu sursum levata volat. Sic ergo orationi sancta meditatio
necessaria est, ut omnino perfecta esse oratio nequeat, si eam meditatio
non comitetur aut praecedat. Nam et ii qui mala sua considerare
negligunt, aut nihil petendo, aut aliud quam oportet petendo, facile per
ignorantiam falluntur, aut certe minus quam oportet digne petendo per
desidiam tepescunt. Primum igitur necesse est, ut si prudenter et
utiliter Dominum orare volumus, jugi meditatione animum nostrum
exerceamus, et in consideratione miseriae nostrae discamus, quid nobis
necesse est petere, in consideratione autem misericordiae Dei nostri,
quo desiderio debeamus postulare. Cogitemus quam brevis sit vita nostra,
quam lubrica, via quam mors incerta. Cogitemus quod lugentes in hanc
vitam intravimus, cum dolore pertransimus, cum luctu exituri sumus.
Cogitemus quantis amaritudinibus admistum sit, si quid etiam dulce aut
jucundum in via hujus vitae occursu suo nobis alludit; quam fallax, quam
suspectum, quam instabile, quam transitorium est quidquid hujus mundi
amor parturit, quidquid species et pulchritudo temporalis promittit.
Alia sunt mala, cum quibus nascimur, et processu temporis sive occulta
Dei gratia, sive manifesta industria, liberamur. Alia vero in hanc vitam
nobiscum veniunt, et a nobis ante mortem non recedunt. Alia item sunt
mala quae ex tempore nobis accrescunt, et rursum decursu temporis
abeunt. Alia autem post nativitatem contrahimus, et ante mortem non
evacuamus. Et quis omnia mala vitae hujus enumerare possit? Ut enim
praetermittamus ea mala, quae omnes communiter homines opprimunt, qualia
aestimamus esse secreta pericula singulorum, quorum sibi quique conscii
sunt? Si cogitare quisque voluerit quae ab ineunte aetate mala fecerit,
quae sustinuerit, et constituat ante oculos suos praeterita tempora et
dies vitae suae, consideretque diligenter quot inanes labores tulerit,
quoties pro amore hujus vitae frustra desudaverit, quoties in laboriosis
conatibus fallaces exitus invenerit, et post longos discursus requiem
necdum ullam adeptus sit, cognoscet quid de hac vita judicare possit.
Cum autem vitae hujus aerumnam considerat, etiam quae sit patriae
coelestis suavitas atque dulcedo attendat, et perpendat quid invenerit,
quid perdiderit, ubi jaceat, unde ceciderit, ut ex utroque intelligat
quantum sibi in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon dicit: Qui
addit scientiam, addit et dolorem (Eccle. I), quia quanto magis homo
mala sua intelligit, tanto amplius suspirat et gemit. Postremo superest
ut in memoria malorum nostrorum etiam misericordiae Dei recordemur, quia
fiducialius de futuro ejus miserationes requirimus, si quemadmodum in
praeterito nostri misertus, sit cogitemus. Revocemus ad memoriam bona,
quae tribuit, et quod in periculis saepe constitutos clementer eripuit,
nec unquam peccatis nostris quo minus misereretur vinci potuit, oblitos
sui de se admonuit, aversos a se revocavit, venientes ad se benigne
suscepit, poenitentibus indulsit, perseverantes custodivit, stantes
tenuit, lapsos erexit, malas delectationes in amaritudines commutavit,
sed rursum salubriter amaricatis consolationes suas tribuit. Postremo
autem tribulatione purgatis quietem et pacem perfectam restituit, qui
nec peccantibus unquam defuit ut corrigeret, nec justis ut custodiret.
Quisquis hujusmodi meditationibus ante orationis tempus animum suum
exercuit, nec improvidus fortassis nec tepidus ad orationem venit.
Meditatio namque assidua scientiam parit, scientia vero parta
ignorantiam pellit, et compunctionem parit, compunctio autem parta
desidiam fugat, et devotionem parit, devotio vero orationem perficit.
Scientia est, quando homo ad agnitionem sui illuminatur. Compunctio est,
quando ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur.
Devotio est pius et humilis affectus in Deum, qui ex compunctione
generatur. Territus enim magnitudine malorum suorum animus, et diffidens
de propriis viribus, ad Deum se convertit. Et tanto ardentius
patrocinium illius expetit, quanto apertius sibi nihil extra Deum
relictum esse videt, in quo confidere possit. Devotio igitur est
conversio in Deum pio et humili affectu. Humilis enim est ex conscientia
infirmitatis suae, pius est ex consideratione divinae clementiae. Haec
in se tres principales virtutes habet, fidem, spem, charitatem. Neque
enim homo per devotionem se ad Deum converteret, nisi crederet se ab eo
salvari posse, et speraret eum misereri velle. Postremo nisi eam plus
quam mala sua diligeret, nequaquam, illa fugiens, refugium sibi in ipso
eligeret. Credit ergo, sperat et diligit. Credit potentiam, sperat
misericordiam, amat custodiam. Nihil ergo aliud est oratio quam mentis
devotio, id est conversio in Deum per pium et humilem affectum, fide,
spe, charitate subnixa. Sed quia multis modis mens per devotionem
accenditur, rursum quia ipsa devotio mentis variis modis voce promitur,
debemus aliquas sigillatim orationis species distinguere, ut apertius
valeamus ejus virtutem indicare.
|
|