|
Tres sunt species orationis, supplicatio, postulatio, insinuatio.
Supplicatio est sine determinatione petitionis humilis et devota
precatio. Postulatio est determinatae petitioni incerta narratio.
Insinuatio est sine petitione per solam narrationem, voluntatis facta
significatio. Tria sunt genera supplicationum, captatio, exactio, pura
oratio. Captatio est id quod fit ante postulationem ad praeparandum et
inclinandum animum auditoris, quod tribus modis facimus. Primo cum
aliquid dicimus, quod personam vel causam nostram commendat, sive
meritum nostrum, sive infirmitatem, sive aliud aliquid enumerando, quod
ad nostram causam vel personam commendandam valeat apud eum, cui nostram
petitionem offerimus. Secundus modus captationis est, cum aliquid in
laudem ejus proferimus, quem oramus, per quod apud animum nostrum charum
eum et acceptabilem esse significamus, ut nostra charitate vicissim ejus
dilectionem mereamur. Tertius modus captationis est, quando aliquid
dicimus, per quod apud animum auditoris causa adversarii nostri sive
persona deprimitur, ut odio potius quam amore digna videatur. Istis
tribus modis fit captatio. Hoc autem genere supplicationis
frequentissime divina Scriptura uti solet. Hoc enim agimus, ubicunque
laudes Dei canimus, ubicunque infirmitatem nostram, ubicunque malitiam
adversariorum nostrorum recitamus. Et omnino quidquid Dei auribus
dignum, et nostrae necessitati congruum ante petitionis pronuntiationem
eloquimur. Exactio est id quod fieri solet post factam postulationem,
quando auditorem (ne petitio nostra apud eum in oblivionem veniat)
quadam (ut ita dicam) importunitate atque instantia frequenter memorem
facimus. Quae memoria tribus modis renovari videtur, videlicet quando
aliquid vel de persona ejus, vel de persona nostra, vel de causa nostra
iterato dicimus, unde vel nos, vel causam nostram atque petitionem in
ejus animo renovemus. Hoc genus supplicandi quam apud homines importunum
videtur, tam apud Deum gratum atque laudabile est. Pura oratio est,
quando ex abundantia devotionis mens ita accenditur, ut cum se ad Deum
postulatura converterit, prae amoris ejus magnitudine etiam petitionis
suae obliviscatur; et dum amore ejus, quem videt, perfrui vehementer
concupiscit totaque jam illi vacare desiderat, ejus etiam, pro quo
venit, curam libenter postponat. Hoc genus orandi in forma est, et quam
prae caeteris omnibus unicum, tam est apud Deum prae caeteris omnibus
pretiosum. Sed inter haec tria supplicationum genera infimum locum
captatio, medium exactio, supremum et excellentissimum pura oratio
obtinet. Quia captatio timorem, exactio fiduciam, pura oratio perfectum
habet amorem. Sciendum est etiam, quod supplicatio aliquando fit per
sola nomina sicut est illud: Misericordia mea, refugium meum, susceptor
meus, liberator meus, Deus meus, adjutor meus (Psal. CXLIII). Aliquando
per sola verba sicut est respice, miserere, placare, attende et fac.
Aliquando simul per nomina et verba sicut est illud: Verba mea auribus
percipe, Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae
rex meus, et Deus meus (Psal. V). Sed illud genus supplicationis, quod
per sola nomina fit, quo magis est foris significatione imperfectum,
tanto magis intus est abundantia dilectionis plenum. Affectus enim hoc
proprium habet, quo quanto major et ferventior intus est, tanto minus
foris per vocem explicari potest. Illud vero genus supplicationis, quod
per sola verba exprimitur, minorem quidem isto devotionem indicat,
majorem autem illo, quod nominibus simul et verbis, plena videlicet
significatione pronuntiatur. Illud igitur, quod solis nominibus fit, ad
puram orationem pertinere videtur, quod solis verbis ad exactionem; quod
nominibus simul et verbis ad captationem. Ita ut pura oratio magis in
jubilum convertatur, et appropinquet Deo, perveniat citius, et
efficacius obtineat.
|
|