|
Postulatio est determinatae petitioni incerta narratio, sicut est illud:
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus
meis (Psal. L). Haec tribus modis fit, obsecrando, rogando, simpliciter
postulando. Obsecratio est, quando vehementior necessitas devotius
precibus insistere cogit. In mediocribus causis rogamus, in minimis
simpliciter postulamus. Habent igitur haec tria differentias suas, quia
excellentissimum est obsecrare, medium rogare, minimum simpliciter
postulare. Insinuatio est sine petitione per solam narrationem
voluntatis facta significatio. Haec quoque tribus modis fit, timore,
fiducia, contemptu. Timore fit, quando vel causa magna est quam agimus,
vel magna persona est quam rogamus, sicut est illud: Domine, si fuisses
hic, frater meus non fuisset mortuus (Joan. XI). Rogare enim voluit, ut
fratrem suum mortuum Dominus suscitaret, sed quia propter magnitudinem
causae et reverentiam personae extimuit, insinuare potius quam postulare
elegit. Domine, inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
Dixit unde voluntas intelligeretur, sed temeritas non reprehenderetur,
ut vel non exaudita repulsae non pateretur opprobrium, vel exaudita
voluntatis suae consequeretur effectum. Fiducia fit insinuatio, quando
vel de facilitate causae, vel de benevolentia personae confidimus, et
ideo desiderium nostrum patenter exprimere negligimus, quia nos
obstinere posse sola insinuatione speramus. Sicut est illud, quod in
nuptiis deficiente vino Domino mater dicit. Vinum non habent (Joan. II).
Non dixit: Peto ut defectum poculi, vinum creando aut commutando,
suppleas, sed hoc maternae reverentiae privilegium deberi existimavit,
ut quidquid vel innuendo se velle significaret, pati a Filio repulsam
non debuisset. Et hoc quidem justum fuerat, si tale aliquid ab eo
petivisset, quod ille facere posset secundum naturam, quam ab ea sumptam
gerebat. Nunc autem quodammodo juste reprehenditur, quia ab ea natura,
quam non dederat, obedientiam in miraculo exigebat. Et dicitur ei: Quid
mihi et tibi est mulier? (Ibid.) Miraculum enim facere Dei virtus est,
non hominis, et ideo cum a matre Christus homo de miraculo requiritur,
idem non quasi homo, sed quasi Deus mulierem non matrem de praesumptione
causatur. Maria enim a Christo non quasi mater exigere Filio, sed quasi
mulier (si necesse fuisset) miraculum humiliter postulare, debebat a
Deo. Contemptu fit insinuatio quando vel causa vilis est, vel persona
quae rogatur humilis. Quae omnino ab oratione divina excluditur, apud
homines autem maxime superbos et potentes magno studio exercetur. Et
sicut in supradictis ostendimus, ita quoque in his tribus differentiam
invenimus. Insinuatio enim ex fiducia perfectis convenit, ex timore
incipientibus, ex contemptu malis. Dehinc reliqua, quae de oratione
tractare proposuimus, adnectenda sunt.
|
|