|
Quosdam siquidem movere solet, quod in orationibus nostris cum Deum sive
pro nostra sive pro aliorum salute petere volumus, illos etiam
nonnunquam psalmos, qui vel petitionis verba non habent, vel ad nostram
petitionem non pertinent, decantare solemus. Et de aliis etiam
Scripturis, quas in orationibus frequentamus, similem absurditatem
producunt, cum ejusmodi sunt, ut vel formam orandi non habeant, vel
illi, quam nos agimus, causae non concordant. Quid enim, aiunt, prodest
in oratione illa verba dicere, quibus invenimur vel nihil, vel aliud
quam necesse est a Deo postulare? Non orat sed subsannat potius, et ad
iracundiam provocat Deum, qui cum ante conspectum ejus quasi
postulaturus venerit, subito se ad alia (quae nihil ad rem pertinere
videntur) replicanda convertit. Ecce enim, inquiunt, Deum pro
indulgentia peccatorum nostrorum deprecari volumus; quid nobis ad hoc
prodest, si vel Quare fremuerunt gentes (Psal. II), vel: Attendite,
popule meus (Psal. LXXVII), vel alium hujuscemodi psalmum decantamus?
Nonne ridiculum est, ut talia canentes orare nos credamus? Istud
fortasse, aliqui dicant, et existiment nihil utilitatis esse quoties
talia nostris orationibus admiscemus; sed quisquis supradictas orationis
species diligenter prospexerit, qualiter etiam ista in orationibus dicta
valeant facile discernet. Nam hoc genus orandi saepe ad impetrandum
invenitur efficacius quam illud etiam, in quo manifeste petitionis modum
orantes explicamus. Et licet hoc, ut diximus, ex his quae superius
memorata sunt, satis evidenter intelligi possit, si tamen hic
specialiter demonstretur, quid nisi amplius veritas patescit? Hoc
interest quando oramus hominem, et quando oramus Deum, quod homo
necessitatem nostram scire non potest, nisi ab alio doctus fuerit, Deus
autem scit, etiam antequam petatur, quid nobis necesse sit. Homo igitur,
qui rogatur, per narrationem nostram edocetur, ut sciat quid velimus;
per supplicationem nostram pulsatur, ut annuat quod petimus. Sed in
illa, quae ad Deum fit, oratione narratio necessaria non est, nisi forte
homo ad hoc narret, ut ipse suam petitionem melius intelligat, ut et per
narrationem suam admonitus quid petat consideret, et per considerationem
petitionis suae excitatus devotius oret. Sane quantum ad Deum pertinet,
sola supplicatio sufficit, quia, ut diximus, Deus non necesse habet
doceri ut sciat, sed supplicandus est ut annuat. Sed nullo alio modo
citius Deus ad annuendum flectitur, quam si precantis animus toto
devotionis affectu ad ipsum convertatur. Quaecunque ergo sunt verba
orantis, absurda non sunt, si tantummodo ad hoc competenter proferri
possint, ut vel orantis affectum ad amorem Dei excitent, vel (quod
amplius est) si jam amore ejus flagrat, excitatum demonstrent.
Demonstrent autem, non ut Deum occulta nostra quasi nescientem doceant,
sed ut nos dum internum nostrum desiderium foris loquimur, ex ipsis
nostris verbis amplius ad amorem inflammemur. Sola ergo cordis devotio
quantum ad Deum sufficere poterat, nisi ad hoc etiam in voce formaretur
oratio, ut mentem orantis ad majorem devotionem accendat. Nam, sicut
diximus, si petitioni inserta narratio est, non Deus docetur, sed orans
admonetur considerare quid petat, ut devotius oret. Si vero sola
supplicatio est, quia devotionem intus in corde esse significat, ad
majorem devotionem animum inflammat. Sed quia diversis modis humanus
affectus ad amorem Dei provocatur, libet nunc ipsos sigillatim modos
distinguere, et distinctos per exempla demonstrare.
|
|