CAP. V. Tribus potissimum modis orantium affectus in Deum excitari.

Sed sciendum primum, quod fere omne hoc genus orandi, quod quibusdam prorsus ab orationis usu excludendum videtur, ad captationem pertinet, quam videlicet captationem, quamvis superius quasi speciem supplicationis annumeravimus, secundum quamdam tamen largiorem consuetudinem non solum supplicando, sed etiam postulando et insinuando captare solemus. In captatione autem benevolentia auditoris comparatur. Quod tribus modis fit, sive quando aliquid in laudem ejus dicimus, sive quando aliquid de nostra miseria commemoramus, vel etiam quando aliquid, quod ad depressionem adversariorum nostrorum spectat, in medium adducimus. Dicamus igitur omnes illas Scripturas, quas quorumdam opinio ad orationis usum non esse assumendas existimat, idcirco utiliter debere, et convenienter posse inter vota precum nostrarum ab orantibus recitari, quia in nobis affectum piae devotionis excitant, et cor nostrum vel narrando laudem Dei ad ejus amorem provocant, vel nostram miseriam commemorando, ante conspectum ejus nos humiliant, vel malitiam adversariorum nostrorum exaggerando, et utilem nobis sollicitudinem et fiduciam coram ipso ampliorem praestant. Laudem Dei in potentia et bonitate ejus cognoscimus. Miseriam nostram in hoc, quod fragiles et peccatores sumus. Malitiam adversariorum nostrorum quia et ad diripiendum sunt astuti, et ad opprimendum impii. Sive igitur laudem Dei bonitate ejus et potentia, sive miseriam nostram in infirmitate et culpa nostra, sive malitiam adversariorum nostrorum in tyrannide eorum et astutia, ad exercitationem mentis et augmentum bonae devotionis orantes commemoremus, nihil ineptum facimus, et per pium affectum quem ipsa nobis verba excitant, ubique orantes sumus. Ut enim breviter cuncta complectar, quotiescunque laudem Dei narramus, quaecunque sint verba quantumcunque prolixa, quid in his omnibus tamen intus cor nostrum nisi hoc unum loquitur, quod eum admirans amat, et amando admiratur? Similiter quando de nostra miseria coram eo orantes agimus, quaecunque sint verba, quantumcunque prolixa, quid in his cor nostrum dicit nisi hoc unum, quod confitemur nos misericordiam ejus quaerere, et in eo omnem fiduciam nostram collocare? Quae devotio quanto humilitati propinquior, tanto est Deo acceptabilior. Item cum adversariorum nostrorum malitiam in orationibus nostris coram Deo accusamus, qualiacunque sint verba quantumcunque prolixa, quid tamen aliud per haec omnia quam justum judicium Dei ad nostri liberationem exposcimus, ut eripiat nos ab iis, quorum tyrannide injuste opprimimur, et quorum malitiam juste aversamur? Et quia ultionem de inimicis nostris, et judicium causae nostrae divino arbitrio libenter relinquimus, quid est quod pro hac humilitate et devotione juste a Deo impetrare non debeamus? Unusquisque ergo cum in oratione vel psalmos vel alias quascunque scripturas decantat, diligenter consideret cui affectui serviant, et ad illum affectum toto nisu cor suum excitet, ad quem id quod loquitur magis pertinere videt, quia si verborum quae loquitur affectum habuerit, per affectum ipsum melius verborum virtutem cognoscet, et intelligentiam capiet, et per verborum intelligentiam in majorem devotionem affectum accendet.