|
Quantum autem affectus cordis bonus Deo placeat, humana nobis etiam
consuetudo, quamvis vitiosa, quadam tamen virtutis imitatione
demonstrat. Certe videmus adulatores qualiter se erga illos, a quibus
aliquid expetunt, devotos simulant. Saepe procedentibus obviam eunt, in
turba constitutos pomposis salutationibus honorant, transire volentibus
viam praeparant, alios locum dare jubent, dominos adventare proclamant,
cathedras in medio constituunt, pulvinaria sternunt, pedibus
provolvuntur. Ex antiquis historiis magnalia patrum replicant, etsi in
eis non inveniunt quid laudent, priorum facta ad eorum laudem
retorquent, se devotos, se fidos non solum dicunt, sed jurant, et quod
esse nolint, hoc omni studio videri laborant. Nunquid putatis juste
reprehendi possent, si essent quod non sunt, sed esse se fingunt? Si hoc
malum esset ut tales essent, cur tantopere tales videri student? Imo
vero si tales essent quales se fingunt et non sunt, vere laudabiles
essent. Nec ob aliam causam eorum petitio ab hominibus saepe respuitur,
nisi quia tales non esse, quales se fingunt esse, sciuntur. Si ergo illi
juste in suis precibus repelluntur, quia sciuntur tales non esse quales
se esse fingunt: ut nos mereamur quod petimus a Deo percipere, quales
illi se simulant, tales studeamus in veritate Deo nos exhibere.
Ostendamus foris verbis, habere nos intus erga Deum affectum devotionis.
Et non solum ostendamus, sed quod ostendimus habeamus. Ne, si solum
ostendamus, non veri amatores sed adulatores simus, et quia Deum
ostentatione decipere non possumus, nosmetipsos potius decipiamus.
Praeterea sicut adulatores simulatam devotionem priores offerunt, et per
eam illorum, quos deprecantur, gratiam comparare volunt, sic et nos
precibus nostris praeveniamus faciem Domini, et ut mereamur obtinere
quod petimus, non simulatam devotionem, sed veram charitatem offeramus.
Beatificemus amicos Domini nostri, indignemur inimicis ejus, laudemus in
eo potentiam, magnificemus pietatem, admiremur sapientiam, extollamus
generositatem, approbemus aequitatem. Item narremus ei miseriam nostram,
indicemus ei necessitatem nostram, indicemus et revelemus ei
infirmitatem nostram, confiteamur ei culpam nostram, dicamus et credamus
alium non esse, per quem possimus eripi, per quem speremus liberari.
Item ostendamus ei, adversariorum nostrorum daemonum, et perversorum
hominum malitiam, crudelitatem, iniquitatem, tyrannidem, quod ei
adversantur, qui nos persequuntur, quod nobis hostes sunt, qui ei
contradicunt, quod odimus quae odit, quod diligimus quae diligit. Malle
nos propter eum odia inimicorum ejus perpeti, quam contra eum habere
pacem eorum. Omnes igitur Scripturae ejusmodi, quae ad captationem
faciendam congruunt, sive ipsa captatio per supplicationem, sive per
postulationem, sive per insinuationem fiat, alienae ab orationis usu
habendae non sunt, quia licet aliquae illarum narrationes petitionem non
habeant, habent tamen omnes affectus virtutum, quos in nobis accendunt,
per quos qui orant citius, quam per vocis petitionem, impetrant.
|
|