|
Quia igitur in affectibus pietatis est omnis virtus orandi, enumeremus
aliquot ex ipsis, et exemplis demonstremus, ut quia omnes enumerare non
possumus (infiniti enim sunt affectus) quid tamen in omnibus laudabile
sit, et Deo acceptum, ex quibusdam conjiciamus. Est affectus
dilectionis, cum forte mens vel videns, vel reminiscens id quod amat,
subito amoris igne corripitur. Est affectus admirationis, cum aliquid
novum et admirabile contemplans in stuporem excitatur. Est affectus
congratulationis, cum acceptabile aliquid et beneplacitum videns, quadam
hilaritate perfunditur. Est affectus humilitatis, quando ex
consideratione infirmitatis suae ab elatione sua sponte comprimitur. Est
affectus moeroris, quando ex consideratione malorum suorum quodammodo
contabescens infirmatur. Est affectus timoris, quando ex consideratione
imminentium poenarum concutitur. Est affectus indignationis, quando in
odium adversariorum ex ipsa iniquitatis eorum magnitudine inflammatur.
Est affectus zeli quando ex amore justitiae ad desiderium ultionis
accenditur. Est affectus bonae praesumptionis, quando ex nova aliqua et
singulari fiducia ad vindicandum plus solito quidpiam animatur. De istis
affectibus primi tres ad istud praecipue genus Scripturarum pertinent,
in quo fit laudatio. Quia scilicet ex commemoratione bonitatis, surgit
affectus dilectionis, ex commemoratione potentiae et fortitudinis surgit
affectus admirationis, ex commmemoratione autem alicujus prosperi
eventus et facti felicis surgit affectus congratulationis. Tres
sequentes ad illud genus pertinent, in quo fit commemoratio
infelicitatis et miseriae. Quia videlicet affectus humilitatis surgit ex
commemoratione propriae infirmitatis, affectus doloris surgit ex
commemoratione malorum praesentium, vel ex recordatione praeteritorum.
Affectus timoris ex praevisione futurorum. Tres ultimi affectus illi
magis Scripturarum generi congruunt, in quo fit invectio et accusatio in
adversarios videlicet contra nequitiam illorum, indignatio contra
injuriam, zelus propter malitiam, major de Dei misericordia praesumptio.
Exempla singulorum haec sunt, ex affectu dilectionis canitur psalmus:
Diligam te, Domine (Psal. XVII). Ex affectu admirationis canitur
psalmus: Domine Dominus noster (Psal. VIII). Ex affectu congratulationis
canitur psalmus: Omnes gentes (Psal. XLVI). Et in his omnibus est
laudatio. Ex affectu humilitatis canitur psalmus: In te, Domine, speravi
(Psal. XXX). Ex affectu doloris canitur psalmus: Usquequo, Domine,
oblivisceris? (Psal. XII.) Ex affectu timoris canitur psalmus: Domine,
ne in furore (Psal. VI), et in his omnibus est mista quaerelae
deprecatio. Ex affectu indignationis canitur psalmus: Quid gloriaris in
malitia (Psal. LI). Ex affectu zeli canitur psalmus: Deus ultionum
Dominus (Psal. XCIII). Ex affectu bonae praesumptionis canitur psalmus:
Judica me, Domine, quoniam (Psal. XXV), etc.
|
|