CAP. VIII. Quod in eodem psalmo saepius ab uno affectu in alium fiat transitus.

Sciendum tamen est hanc proprietatem in omnibus psalmis non esse, ut per totam seriem unus affectus extendatur, sed saepe de alio affectu fit transitus in alium, secundum quod mentes orantium diversis modis affici solent. Hoc autem qualiter per singulos cognosci possit explanare, prolixioris operis tractatum expetit. Volumus tamen hoc in aliquibus exempli causa demonstrare. Forte cogitare coepi quanta sit felicitas esse cum Deo, quanta item sit miseria vivere in hoc saeculo, quanta demum calamitas semper cruciari in inferno, et ex hac meditatione mea subito amore coelestis patriae attractus, ipso affectu ducente in haec verba decurro. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I), cujus psalmi totam seriem si secundum intimum compunctionis sensum inquirimus, quid aliud nisi hoc ubique dicentem invenimus: Felices qui nunquam a Deo recesserunt, felices qui semper cum eo permanserunt, felices qui in ejus obsequio fideles et devoti perstiterunt? Nam infelices et miseri illi sunt, qui se ab illo elongaverunt, et cum illo perseverare noluerunt, vel qui post ad illum non redierunt. Gratias illi qui quantum perstiti, confusio mihi quantum discessi. Nunc autem quantum prope sum elongare nolo, quantum longe sum redire cupio, utinam ad illum perveniam, utinam ab illo nunquam recedam: Adjuva me, Deus meus (Psal. CVIII). Affectus igitur iste dilectionis est surgens ex laudatione. Item exemplum alterius. Cogitavi mecum quanta esset potentia Dei, ac deinde admirari coepi vesaniam hominum, qui mortales sunt, et tamen voluntati ejus obviare minime pertimescunt. Ex hac itaque admiratione compulsus sum exclamare et dicere: Quare fremuerent gentes (Psal. II). Et est admiratio mista indignationi, quia vesaniam admiramur, praesumptioni indignamur, vel certe in nobismetipsis dum foris assultus vitiorum crebros et importunos aspicimus, et intrinsecus de Dei adjutorio praesumimus, ipsam tentationum nostrarum molestiam cum quadam indignatione arguimus dicentes: Quare fremuerunt gentes? Et est summa totius psalmi ad hoc tendens, ut per Dei potentiam confirmati, insolentes adversitates contemnamus, et tanto nos adversariis nostris fortiores, quanto Deo viciniores sumus, praesumamus. Illorum interitum festinum attendamus. Dei magnificentiam contra eorum superbiam frangendam opponamus, cum omni reverentia animum nostrum ad obsequium illius subjiciamus semper supra nos admirantes ejus potentiam, infra nos despicientes eorum insolentiam. Hic est affectus admirationis indignationi mistus ex laudatione surgens. Sequentis psalmi series non secundum unum affectum texitur, sed saepe de affectu in affectum transit, verbi gratia: In angustiis constitutus; (Psal. III); quantum semper in Dei misericordia confidebam cogitare incipio, quia tamen quodammodo me ab eoderelictum video, ex affectu doloris in haec verba prorumpo. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me (ibid.). Rursumque ex affectu doloris in affectum bonae praesumptionis recurrens aio: Tu autem, Domine, susceptor meus es (ibid.). Ut et moerorem per fiduciam relevem, et fiduciam per moerorem castigem. Et quis omnes virtutes psalmorum, quis illas ignitas compunctiones sanctorum affectuum enumerare loquendo potest? quibus mens in oratione accenditur, et gratissimum Deo sacrificium in ara cordis adoletur.