|
An persona sumpserit personam, an natura personam, an natura naturam.
Solutio. Persona non est assumpta, ergo nec persona personam, nec natura
personam assumpsit. Quod autem persona naturam assumpserit, omnes
concedunt; an natura naturam, dubitatur a quibusdam: sed, procul dubio,
natura divina assumpsit humanam, non in unitatem naturae, sed personae,
id est sic facta est unio, quod assumens et assumptum essent una
persona, non una natura, quod licet auctoritas manifeste saepe hoc
dicat, multi negant dicentes: si id quod est assumptum est persona,
quomodo persona non est assumpta? Nos autem dicimus: licet assumpta sit
persona, non tamen Deus assumpsit personam hominis, sed naturam, quia
non est factus alterius personae quam prius fuerat, sicut factus est
alterius naturae quam fuit, suam retinens; assumendo enim humanitatem,
non amisit divinitatem. Ideo conceditur quod natura, non persona, est
assumpta, non solum a persona, sed a natura. Illae auctoritates, quae
dicunt Verbum tantum incarnatum, alias personas tantum excludunt, non
naturam divinam.
|
|