QUAESTIO XCIX.

Utrum opera, quae praecedunt fidem, sint penitus inutilia, an ad aliquid prosint; videtur enim quod nil prosint, quia tota vita infidelium est peccatum. Solutio. Bona opera, quae fiunt ante fidem, etsi non prosint ad vitam promerendam, valent tamen ad suscipiendam, ut quibusdam videtur, ut apparet in Cornelio.